Quodam tempore nonnulli Republicani, politici illi qui ad partes dextrae spectant, olim videbantur putare Marcum Sanford, civitatis Carolinae Meridionalis gubernatorem seu praefectum ac praefectum societatis variarum civitatum gubernatorum qui cum factione dextra stant, anno bismillesimo duodecimo praesidentem totius reipublicae creari posse. Illud tempus praeteritum est, nec videbit Marcus Sanford ullam honoris spem anno bismillesimo duodecimo.
Sanford enim, moderator civitatis superbus, ne a suis quidem Republicanis, qui Carolinae Meridionalis senatum regunt, amari videtur, nec potuit hoc anno efficere ut senatores eius voluntati obtemperarent. Civitas enim, inter pauperiores numerata, propter difficultates, quae hodie omnium gentium fiscos affligunt, in aes alienum inciderat. Sed, cum Obama totius reipublicae praesidens pecuniam (quae “stimulus” vocatur) civitati obtulisset ut civitatis aerumnae sublevarentur, Sanford gubernator recusaverat quominus assem acciperet. Insecuta erat rixa maxima inter cunctos senatores, utriusque factionis omnes coniuncti, qui voluerant pecuniam a republica accipere, et gubernatorem, qui noluerat versuram accipere. At puella duodeviginti annos nata, Casey Edwards nomine, in gubernatorem irata quod discipuli sui similes publicis in scholis propter gubernatoris superbiam eruditionem peiorem accepturi essent quam si Sanford superbiam deponeret, ipsa gubernatorem in ius vocavit, ut ille a iudicibus cogeretur invitus pecuniam e reipublicae fisco accipere. Iudicibus cum puella consentientibus, Sanford deinde tandem coactus est pecuniam accipere, res quam ipse publice vocavit “servitudinem.”
Postea, Sanford coepit ius rogationes vetandi exercere quo possit senatui obstare, et decem leges a civitatis senatu iam probatas ille interdixit. Inter has rogationes vetitas, ille negavit quominus cives contra toculiones diligentius defenderentur, quominus pecunia ludis litterariis quibusdam traderetur ut discipuli litteris artibusque imbuerentur, quominus causae in scelerosos stupri iam damnatos celerius agerentur. Senatores autem, in gubernatorem iratiores quam ut inter se (ut solerent) rixarentur, intercessiones ipsas cunctas everterunt et tam Republicani quam Democratici fere unanimi abrogaverunt.
Quae omnia gubernatoris superbiam dignitatemque iam laeserant, qui ludibrio factus est suis civibus. Deinde et subito evanuit.
Meo sensu hic vir videtur esse rana susve focale gerens, sed tales cogitationes ad rem non pertinent.
Jacobus Knotts, senator etiam Republicanus sed Marco Sanford inimicissimus, praeteritae hebdomadis die Saturni, coepit, rumoribus incitatus, gubernatoris custodum praefectum rogare ubi Marcus Sanford esset. Cui roganti custodum praefectus respondere nequivit, nec sequenti die potuit Andreas Bauer vicegubernator (et Marco Sanford infestus) eum invenire. Jacobus Knotts igitur, qui tamquam pistrix sanguinem in mari olfaciens bene sciebat aliquid insolitum fieri quod posset sibi emolumentum esse, per hebdomadis finem exspectabat et per diem illum apud Americanos patribus dicatum (die vicesimo primo), quem Marcus deberet suis cum quattuor filiis celebrare; ac, die Lunae, diunariis nuntiavit gubernatorem quattuor iam dies non potuisse reperiri. Intra spatium decem partium horae minutarum, diunarii ansam iam captam habuerunt et primas commentationes litteris mandaverunt et per rete divulgaverunt.
Fere statim, ministri, qui in gubernatoris loco eius negotia curabant, dictitaverunt eum voluisse animum reficere post rixam in senatu gestam, semet ipsos de re nolle loqui nec locum ubi gubernator se abdidisset diunariis aperituros. Post horam unam, gubernatoris uxoris verba sunt in lucem edita: se nescire ubi esset maritum, sed putare eum voluisse paulisper domo abesse et a quattuor filiis ut aliquid scriberet. Cui diunarii senatoresque ne particulum quidem fidei tribuerunt. Per reliquam diei Lunae partem, ministri Marco fideles conabantur dictitare gubernatorem esse salvum, se scire ubi esset, nullas esse difficultates; omnes Marco inimici in eum invehebantur, decantantes Marcum officia sua neglegere ac totam civitatem in periculo incidisse cum tromocrates possent qualibet hora civitatem aggredi (argumentum hominibus mentis compotibus stultum, sed factioni dextrae validum).
Bene nocte gubernatoris ministri tandem nuntiaverunt Marcum, qui naturae amoenitate frui penitus amaret, per Semitam Appalachianam deambulare, ac custodes suos evasisse ut posset solus per silvas vagari. Semita illa Appalachiana fere per totam reipublicae longitudinem tendet, a Georgia civitate usque ad Cenomannicam: si quis non vult ab ullis hominibus inveniri, bonum consilium est ibi latitare (id quod in praeterito nonnumquam erat a quibusdam scelerosis factum). Ministri illi porro dixerunt gubernatorem telephonum suum gestabile extinguisse ne posset molestari dum per silvas peragraret.
Quae omnia erant mendacia. Aliquis tamen, cui nomen adhuc est incertum et qui maximum voluerat damnum in gubernatorem inferre, omnia eius consilia vera diunariae cuidam (cui nomen Reginae Smith) detulit, quae die Mercurii gubernatorem expsectabat cum ille ad Atlantae urbis aeroportum (in Georgia civitate) adveniret. Marcus enim non in semita Appalachiana sed in aeroportu inventus est quod modo ad civitates foederates revenerat Benevento Americano seu, ut nonnulli dicunt, Bonaeropoli, urbe Argentina. Et sexta hora matutina, cum adveniret, praesto erat Regina Smith, quae Marcum comiter ad portam excepit et salvere iussit…et rogaret quid in Argentina faceret, num in deversorio ibi commoraretur, num solus ibi versaretur…
Ephemeris cuius diunaria gubernatorem ipsum in aeroportu deprehendit deinde telephonice gubernatoris ministros certiores fecit se epistolarum commercium electronicarum accepisse, inter gubernatorem et feminam Argentinam, cui nomen Mariae, habitum. Quae sunt eisdem a diunariis divulgata:
Mariae Marco: “Ut antea tibi dixi, laetitiam amoremque vitae meae attulisti et te semper in corde tenebo.”
Marcus Mariae: “Omnium mercium rarissima hoc in mundo est amor. Illa res quae nos omnes quodammodo desideramus—simpliciter amari nullam aliam ob causam quam quod sumus qui sumus: non propter ea quae nancisci vel dare vel fieri possumus.”
Marcus Mariae: “Ut tibi dixi, cum viserem, quamquam abhinc annos quindecim non opus erat mihi amore, tamen, cum cicatrices vitae et aetatis et rerum politicarum acceperim, amor mihi desiderio fit.”
Marcus Mariae: “Possem degredi et dicere te facultate praeditam esse basia mitissima dandi, vel me limites amare quibus cutis candidor istis a partibus sole ustis distinguatur, vel me flexuram amare coxarum istarum, vel pulchritudinem eroticam tui te tenentis (vel duas partes tui splendidas) in nocturnae lucis candore marcescenti…”
Num Silvius Berlusconius, num Nicolas Sarkozy blandimentis tam dulcibus utuntur cum moechentur? Postea Marcus Apostoli verba laudat:
“Caritas patiens est, benigna est; caritas non aemulatur,…non inflatur; non est ambitiosa,…non inritatur, non cogitat malum; non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.”
Deinde Marcus videtur consilium pendere quod, ut nunc omnibus est perspicuum, postea est secutus:
Marcus Mariae: “Omnium summa est anceps: nam cor me iubet aeronavem hac nocte conscendere et in brachiis tuis amantibus esse—caput autem me rogat quomodo genium in ampullam reponamus…”
Marcus Mariae: “capitis contentionibus neglectis, cor te inclamat, vocem tuam, labrorum tactum tuorum, digitorum tactum summorum et nexum etiam altiorem ad animam tuam. Te amo…bene dormias.”
Maria Marco: “Nolo genium in ampullam reponere, quod revera credo in libertatem. Numquam singulis de rebus venereis tibi scripsi, sed nunc non necesse est tibi imaginari: potes oculos tuos operire et meminisse. Ego eadem faciam.”
Secunda eiusdem diei hora, gubernator diunarios convocavit ut omnes alloqueretur. Confessus est se moechatum esse, sed primum diu garriebatur, multis nihil absolvens. Coepit enim de semita Appalachiana fabulari, dixit se amare per illas semitas silvasque vagari, se cum iuvenis esset itinera multas ad gentes fecisse, se diu muneribus Senatoris Gubernatorisque functum esse…nihil adhuc in eius declamatione quodlibet argumentum sequi videbatur. Deinde coepit balbutire sine sensu. (Immo, magis videntur nonnulla eius verba ad verbum in sermonem Romanum versa sensum referre quam eo modo quo Anglice dicta sunt.)
“Conatus sum pro virili parte praestare—non ad maiores honores petendos. Quid mea intererat—semper videbatur—haecine facis ut honores ampliores petas?”
Galli psychologicae artis docti ac philosophi Germani de “Selbst” et “Ander” seu “l’autre” loquunter, quae nomina in sermonem Latinum reddere difficile est: nam de “Se” et de “Alio” loqui non videtur sensum horum vocabulorum reddere. Quod parum refert, quia id quod Marcus perrexit dicere sensu omnino caret: nam dixit maximum Se Sui esse reapse Se. Sunt nonnulli qui putent eum voluisse dicere peccatum maximum sui amoris esse reapse se amare: quoniam pergebat dicere fundamentum illius peccati reapse esse positum hac in notione: “quid velit ipse”; potius quam hac in notione: “quid velit alius?”
Tandem autem ad medullam rei pervenit et confessus est se moechatum esse, dixit porro se damnum intulisse: in illam quacum rem haberet, in omnes cives, in uxorem suam, in filios suos, in amicos suos, multos in alios. Dixit porro se praefecturam societatis gubernatorum Republicanorum abdicaturum.
Nullos igitur honores maiores adipsici umquam poterit. Sane in cursu honorum lapsus est et de curriculo mox eicietur, sed quo in vestigio fallente cecidit? Cum a puella duodeviginti annorum in ius esset vocatus et a iudicibus coactus suo munere fungi et ad civitatis bonum potius quam ad suam superbiam spectare? Cum adhuc superbus a senatu contra eum et propter eius superbiam coniuncto esset victus? Cum quidam homo eius rerum silendarum haud inscius (fortasse Mariae maritus vel etiam Marci ipsius uxor) eum diunariis detulisset? Cum primum peccatum moechandi sibi admisisset? An maturius, cum, quasi miles veteranus et cicatricosus, ut ille voluit effingere se esse, et multis in proeliis politicis laesus, tandem mollitiem in animam admisisset et spem amoris sibi permisisset?
Sic transit spes gloriae.
Salve, Nemo. Quae ipse dicere cupii, emitti non potuerunt nescio qua causa ex Europa quam quidam vocant Erebum. – Juhani