Marcus Antonius Muretus, in Variarum Lectionum libri primo capite altero, quo explicaret cur Tralliani, cum Mithridatem regem salutarent, eum honoris causa potius Dionysum quam de Iovis vel Apollonis vel cuiuslibet dei nomine vocarent. Inter alias appellationis causas, quas Muretus, tam eruditus quam disertus, e Plutarchi libro primo Συμποσιακῶν attulit, invenimus hanc fabulam de Mithridate, bis fulmine appetito, relatam:
Nam cum adhuc infantulus in cunis vagiret, collapsum fulmen fascias, quibus involutus erat, exussit, neque tamen ipsum laesit: vestigium modo quoddam ignis in fronte relictum est, quod facile occultaret coma.
Apud J. K. Rowling, autem, in libro illo cui index Ἅρειος Ποτῆρ καὶ ἡ τοῦ φιλοσόφου λίθος seu De philosophi lapide, fabula illi consimillima de Ἁρείῳ Ποτῆρ narratur:
καὶ ὁ Διμπλόδωρος καὶ ἡ Μαγονωγαλέα προσκύπτοντες πρὸς τὰ σπάργανα παιδίον μόλις εἰκάζουσι καθεῦδον. ὑπὸ δὲ πλόκῳ τῆς κόμης μελαίνης ἦν ἰδεῖν τραῦμά τι δεινὸν ἐν τῷ μετώπῳ ὥσπερ ἀστραπήν.
καὶ αὕτη σιγῇ Ἦ καὶ αὐτὸ τοῦτο; ἔφη.
Ἔστιν, ἦ δ᾽ ὅς. τὴν γὰρ τούτου τοῦ τραύματος οὐλὴν εἰς ἀεὶ ἕξει.
Nonne videtur Plutarchus, vel fons quem Plutarchus hoc in loco est secutus, fabulam Mithridatis pueri fulmine laesi et cicatrice notati ab illo libro De philosophi lapide scripto traxisse? Vel, ut serius rogam, nonne videtur J. K. Rowling Plutarchum legisse?
Omnibus classici sunt :). Certe res, quam praeclare exposuisti, visenda est, praesertim ab illis quibus lingua latina delenda ex scholis.
Cura ut valeas,
Jaume