In qua imagine Iohannis Stadius, litteris “HS” indicatus (quippe cuius nomen sit “Hans Staden”), conatur callide vitare quominus incolae Brasilienses cognoscant num ipse bene sapiat. Ministra quaedam apud thermopolium ubi potio Arabica vel optima praebetur nuper mentionem fecit de quadam…
Year: 2009
De quaestione disputanda
Mihi licet hoc in spatio academico scholas audire omibus de speciebus iuris quae medio aevo sunt excogitatae; hodie coepimus Gratianum lente et diligenter evolvere. Nonnullis distinctionibus lectis, profestrix nobis quaestiones satis intricatas proposuit disputandas. Anglice sunt illae quaestiones scriptae, sed…
De Fontibus
Carolum Fabião, Lusitanum virum et scientia antiquitatum doctum, hesterna nocte audivimus, qui acroasin habuit de Lusitania provinicia Romana. Disseruit Anglice (quam iucundum fuisset Latine de Romanis audire!) sed multa dixit quae studium movebant. Inter enim multas alias, imaginem nobis ostendit…
iterum de metris Graecis
Nunc bene scio me perparum intelligisse sententias ab AP David prolatas de quibusdam rebus: nam locos intra versum indicat ubi accentum et ictum non debeant convenire: praesertim primo in pede, et altero, et quarto, si caesurae sint solitae. Plura debeo…
De duce novo, de sonu Graeco nomothetoque, de Cretense quodam
His diebus videor solus esse qui nihil de Obama scripserit: Thersites nobis Americanis gratulatur et Pastrix epigrammatice Fruticis discessum celebrat, nec sine causa. Quid addam? Sed iam antea celebravimus, cum primum electus esset; nunc autem volumus omnes eum tueri et…