Anna Chapman, speculatrix inepta sed non invenusta, hac in imagine conatur Monstrum Crustulorum in usum Russicorum convertere. Num Via Sesamina parvulis Americanis umquam erit tuta? |
Tandem licet Americanis paulo liberius spirare. Nam non iam necesse unaquaque hora nobis est turpe caput Antonii Hayward, principis negotiatorum universitatis Britannorum Petrolei, per televisionem spectare ineptias balbutiens, cum diunarii nostri mobiles novam faciem nunc nobis praebeant. Speculatrix enim Russica et pulcherrima, Anna Chapman nomine, nostris ab agentibus in rebus deprehensa est, qua de causa diunarii imagines eius ex Facebook aliisque paginis interretialibus eruunt quas nocte dieque monstrent de rebus speculatoriis sine fine garrientes. Quid enim spectatores magis allicit et leves animos magis captat quam bella et rufa et periculosa speculatrix alieni generis quae dicitur velle candido suo risu rem publicam subvortere?
Dicuntur quoque decem undecemve alii speculatores comprehensos, e quibus tamen nemo satis pulchra ut digna sit diunariorum mentione. Itaque de istis plerumque est tacendum.
Anna tamen, quamvis pulchra, non videtur efficaciter furtivo suo munere esse functa: nam neque illa neque alii speculatores dicuntur res arcanas et ullius momenti suis magistris Russicis retulisse. Immo adeo inepti fuerunt illi ad artem speculatoriam ut et Russici et Americani sint obstupefacti. Nam nonnulli ex illis speculatoribus rationibus antiquoribus et radiophonicis usi sunt ut cum magistris suis colloquerentur—rationibus quas iam diu potuerunt agentes fere omnium gentium intercipere. Illi autem qui steganographia, recentiore arte nuntiorum in imaginibus electronicis celandorum, usi sunt, ipsi verba arcana ad hos nuntios patefaciendos in chartulis quae “post-it” vocantur scripserunt quas ad discos ordinatraque applicabant, ne vel verborum arcanorum obliviscerentur vel methodorum quibus imagines occultae aperirentur.
Anna ipsa, quippe cui molestum esset sex menses expectare dum agentes Russici ordinatrum suum mobile, quo ad speculationem gerendam uteretur, reficere possent, illud agenti in rebus Americano, qui simulabat se apud Russicorum legationem quodam munere fungi, ultro tradidit ut reficeretur. Facilius enim fuit efficere ut Anna crederetur agentem nostrum esse Russicum, quod plurimis nuntiolis interceptis lectisque nostri multa de hac schola speculatorum habuerunt comperta et potuerunt Annae dicere quae essent eius proxima consilia. Itaque, dolo peracto, gavisi sunt agentes nostri hiantes; utrum propter ordinatrum tam facile acceptum an quod saepe potuerint speculatricem tam bellam convenire quacum pocula potionis Arabicae sorbillarentur, a diunariis non traditur. Ordinatrum autem bene refectum est.
Etsi ars speculatoria Annae comitibusque fere deerat, non prorsus stulti fuerunt. Nam illi omnes videntur magnam copiam pecuniae e fisco Russico hausisse atque in suum usum effudisse ad domos emendas, ad negotia agenda, ad vitas molles et iucundas sibimet ipsis parandas. Anna ipsa fertur ad commercia negotiationesque esse ita apta atque callida ut nonnihil commoditatis Neoeboracensibus attulisse, cum rationibus electronicis conata sit efficere ut emptoribus facilius fieret novas diaetas conducere. De aliis minus pulchris, parum dicitur nisi illos emolumentis magis nostris civibus et negotiatorum societatibus quam Russico instituto speculatorio fortasse revera fuisse. Immo his in angustiis pecuniariis quibus hodie vexamur, cum pretia aedium deprimantur, cur volumus speculatricem tam utilem quam pulchram retegere, et praesertim quae nobis beneficia praebet Russicis impensis? Fortasse agentes nostri non debuerunt eos comprehendere, sed tolerare potius vel etiam cognoscere quis in Russia eis esset praefectus atque eum promovere clam conari, ut ille posset plures pulchras rufasque speculatrices mittere quae vectigalia Russica Americanis in negotiis adhiberent.
Unum tamen damnum accepimus his ex speculatoribus comprehensis. Nam milites nostri classici nautaeque nunc a praefectis monentur ne commercio in portibus fruantur cum feminibus pulchris. Misellos classicos! Qui prae metu dulciora praemia militiae spernabunt ac nullis in amplexibus nisi turpium foedarumque implicabuntur!