Nonnumquam apud historicos possumus locos invenire quos suspicamur potius e poetis quam e commentariis, annalibus, historiis antecedentibus esse tractos, nec pauci sunt tales loci in Historia illa Augusta, de cuius scriptoribus et aetate et intentione multum ambigitur inter litterarum peritissimos. Ego discipulus pravus et minime peritus non possum de talibus rebus docte et diserte ambigere, sed maxime mentem meam levem arridet aliquando offendere tales locos magis poeticos, quippe qui voluptatem lectori afferant. Itaque cum risu haec de Clodio Albino inveni in eius vitae capite undecimo:
Vini sane parcum fuisse dicit, quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. Cum suis ei numquam convenit vel propter vinulentiam, ut dicit Severus, vel propter morum acrimoniam. Uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem. Nam saepe etiam ordinarios centuriones, ubi causae qualitas non postulavit, in crucem sustulit. Verberavit certe virgis saepissime neque umquam delictis pepercit. In vestitu nitidissimus fuit, in convivio sordidissimus et soli studens copiae, mulierarius inter primos amatores, aversae Veneris semper ignarus et talium persecutor, agri colendi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit. Milesias nonnulli eiusdem esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae sint.
Haec descriptio morum non longe videtur abesse ab illa Horatiana quae altera in epistola alterius libri epistolarum legitur:
fuit haud ignobilis Argis,
qui se credebat miros audire tragoedos
in vacuo laetus sessor plausorque theatro,
cetera qui vitae servaret munia recto
more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
et signo laeso non insanire lagoenae,
posset qui rupem et puteum vitare patentem.
Sic possumus unum locum cum altero conferre atque haec genera vitiūm virtutumque tabulatim disponere:
Iulius Capitolinus (qui fertur) de Clodio Albino imperatore | Quintus Horatius Flaccus de cive Argivo haud ignobili |
---|---|
propter vinulentiam | posset…signo laeso non insanire lagoenae |
propter morum acrimoniam | recto more |
uxori odiosissimus fuit | comis in uxorem |
servis iniustus | posset qui ignoscere servis |
atrox circa militem | bonus sane vicinus, amabilis hospes |
Fortasse necesse fuit eius atrocitatem circa militem centurionesque tractare, cum nemo crederet talem hominem omnibus ab humanitatis amicitiaeque oblectamentis prorsus alienum posse multum commercii cum vicinis hospitibusque habere. At hic homo quamvis iniucundus non fuit omnino illiteratus, quippe qui Georgica Milesiasque (etsi mediocriter) scriberet. Notandum autem est Albinum, qui Georgica composuit, verbis Catonis esse descriptum: agri colendi peritissimus. Non tamen dicitur num eius ferramenta fuerint splendida.