De Rationibus Corporis Humani

Consalvus quondam scripsit—utinam ipse mox iterum loquatur!—de colloquio Erasmiano, quamquam non ab Roterodamensi ipsissimo scripto, quod Pythagoricum convivium inscribitur, in quo discipuli illius sectae dicuntur linguis diu favere

ut tacendo audiant et discant ab aliis quid sit loquendum antequam ipsi verba proferant.

A. Gellius eadem de consuetudine in Noctium Atticarum libri primi capitulo nono necnon de aliis rationibus “recipiendi instituendique discipulos” disseruit. Cuius verba primum apponam:

Iam a principio adulescentes, qui sese ad discendum obtulerant, ἐφυσιογνωμόνει. Id verbum significat mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari.

Non tamen explicavit Gellius num haec examinatio investigatioque tam vultus quam corporis tantummodo praecaveret ne adulescentes deformes disciplinae traderentur (scilicet uti eorum parentes semet ipsos cura ineptorum prolum expedirent) an ad quandam rationem mathematicam vel mysticam pertineret, qua vultus et corporis forma deberet ad quandam normam respondere. Suspicor autem hoc esse verius, quod multum illius philosophi intererat “naturalem membrorum omnium inter se competentiam,” ut Gellius antea scripserat primo in eiusdem libri capite, metiendo colligere atque intellegere. De fortasse haud dissimilibus sententiis scripsit Vitruvius tertio in libro De Architectura, ubi haec protulit:

Proportio est ratae partis membrorum in omni opere totiusque commodulatio, ex qua ratio efficitur symmetriarum. Namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti ad hominis bene figurati membrorum habuerit exactam rationem.

Adhuc sunt qui has symmetrias et proportiones membrorum corporis vultusque studiose petant atque hanc disciplinam non sine fructu aliis in studiis (ut Vitrivius) adhibent.

Achilles enim et Iohannes Iudica-Cordiglia, fratres Itali, qui fere soli toto in orbe terrarum potuerunt nuntios radiophonicos audire quos cosmonautae sive Sovietici et Americani exploratores caelitus mittebant, dicuntur Americanorum radiophonicae undulationis amplitudinem coniectura attigisse ex imaginibus de cosmonautarum vehiculo descriptis: nam eadem in imagine et antenna radiophonica videri potuit et quattuor nautarum vultus. Achillis Iohannisque pater, medicus qui peritissimus fuit mathematicarum rationum quibus vultus humanus componitur, potuit intervallum ossium mandibularum (seu ossium zygomaticorum, quae dicuntur) metiri, quod cum latitudine totius vultus collatum indicavit quo usque deberet longitudo unius centimetri illa in imagine tendere. His mensuris compertis, facile potuerunt illi fratres antennam radiophonicam eadem in imagine depictam metiri itaque frequentiam undarum radiophonicarum illa antenna missa acceptaque cognoscere.

Sunt etiam qui artis solius causa in talia studia vultuum membrorumque incumbunt. Ex anno millesimo octingentesimo octogesimo tertio, cum Franciscus Galton primus imagines hominum photographicas, ut dicuntur, supra alias aliorum imposuisset et imaginem e multis compositam paravisset, notum est hos vultus compositos videri pulchriores quam singulas imagines separatim consideratas. Unusquisque homo enim sua portione pulchritudinis ac turpitudinis sorte fruitur; tota gens hominum tamen ad quasdam normas mathematicas necnon communes tendit. Itaque ad paginam interretialem quae Facies Crastina inscribitur potest pulchritudo humana contemplari et imagines quibusdam in urbibus compositae. Quamquam imagines urbanae aliqua ex parte videntur discrepare ab aliis imaginibus singulis in urbibus depictis compositisque, tamen qui eas intuitur necesse est sentiat omnibus hominibus esse quandam communitatem ac fraternitatem…sive communem humanitatem.

1 Comment

  1. Salve!

    Legens commentarium tuum recordor me olim paulum de experimento ad pulchritudinem "universalem" investigandam legisse. Quod secundum homines, qui aetate, sexu, stirpe et caetris inter se differunt, communiter multum oderunt figuras vel proportiones "primigenias" partum corporis, dum e contrario figuris "derivatis" vel "evolutis" delectati sunt.

    http://www.ncbi.nlm.nih.gov/pubmed/10214640

    Attamen, propterea quod hoc in experimento nihil de affectionibus civitatis cultu potentissimae, exempli gratia de pelliculis Hollywoodianis, disputatum fuisse mihi videatur, egomet commentarium hoc magno momento non aestimo.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *