E Thersistis docti doctis scriptis comperior Hispanos in σφαιρομαχίῃ punctum hodie tulisse. Pastrix disertus Gallus quoque de honore Gallico his in ludibus confirmato roboratoque antea scripsit. Saepe tamen apud nos quaeri solet de hoc genere ludi, quippe quod nisi apud pueros sit ferme ignotum. Equidem, quoniam puer non iam sum, nihil dicam de ludo illo, quam nullus alius potest esse taediosior—nam quibus aliis in ludis potest lusoribus per horam et dimidiam huc illuc currentibus hoc contingere, ut alter grex tantummodo unum punctum, alter nihil ferat?
Nos autem Americani alterum spectaculum ludicrum et prorsus diversum eodem nomine intelligere solemus. Nam ludus pedifollis nobis notus non longe discrepat ab harpasto illo Britannorum, nisi quod regulae legesque nostrae in antecessum sunt statutae, cum Britanni videntur ad libitum omnia novare mutareque, ne spectatores taedio afficiantur si quid in campo fiat intelligatur. Hoc discrimen diversis e gentium ingeniis profluxisse videtur, nam idem dici potest de Britannorum rebus publicis, quae omnibus semper nova atque obscuriora videntur, necnon de sententiis inter Americanos communibus, quae nisi antiquissimis in scripturis sacris statutae reperiuntur, nihili habentur (qua de causa multi sunt qui censeant totum mundum intra sex dierum spatium esse a Deo factum modo sex abhinc millia annorum).
Pedisphaeristis Americanis lex prima est ut tomenta tomentis supra corpora iam obesissima addantur, quo magis viriles lusores videantur neve hi viri virilissimi sugillationes iniuste patiantur. Unde aliud discrimen inter Britannos Americanosque suppetit: nam lusores harpasti Britanni fractis naribus, auribus, ossibus sunt deformiores, lusores tamen pedifollis Americani tam adipi corporis quam vitae luxuria voluptatibusque molliores.
Altera enim lex est ut unusquisque lusor quodam tempore vel, ut bonus lusor et cuiusdam momenti habeatur, quibusdam temporibus (pactionibus conductionis operae statutis, ut aliquando videtur) a custodibus publicis manifestis in sceleribus voluptuariis deprehendatur, ut vel venenis stupefactivis usus vel meretricibus uxoreve male abusus. Ut exempla afferam, Michael Vick canes cruciabat et pugnare cogebat; et JeMarcus Russell “pautione purpurea” (seu suco tussiculari cum bellariolis dulci in potione spumante immixto) abutebatur; et abhinc annos nonnullos Orenthal Simpson uxorem repudiatam una cum eius amasio trucidavit. Quibus ex exemplis statim liquet lusores, quo sint famosiores, eo peritiores haberi.
Ut ad vestimenta virilitatemque redeam, quamquam verum est Americanos pedilusores hieme sub habitu ludicro feminicruralia vel tibialia bracaria gerere eiusdem generis quod mulieres castulis gunnisve indutae solent, alio tamen nomine, videlicet “stricta athletica,” haec tibialia vocantur, itaque virilia sunt propter nomen mutatum. Verbo saltem tenus etiam virile habetur calliblepharum oculis illinire, nam hoc genus ornamenti, quo lusores efficiunt ut ferociores videantur, utile dictitatur ad solem ab oculis avertendum dummodo “atramentum oculorum” potius quam fucus appelletur. Eodem pacto non sollicitandum est de hoc, quod lusores solent alios eiusdem gregis tertio quoque impetu in adversarios facto nates manu palpare, nam vellicatio id genus, quamvis in mulierem facta haberetur incesta lascivia atque impudentia, tamen sub nomine virilis hortamenti nullo modo potest in dubium vocari. In ludis enim, ita ut in bello, nomina sunt rebus maioris momenti.
Hoc in certamine pedifollis Americani, lusores solent vel manibus pilam arte tenere vel inter suum gregem iactare ut haec pila tandem trans campi finem transeat et puncto temporis sit in eiusdem gregis lusoris manibus. Numquam solent lusores calcibus pedibusve uti nisi duas ob causas: primum, ut ludus dimidiatus incohetur; deinde, si gregis praefectus non putat pilam non trans finem ante progressuram quam alter grex possit eam rapere atque alteram ad finem manibus afferre. Ea de causa nomen “pedifollis” huic ludo impositum est.
At a sensu huius explicationis non omnino alienum videtur nunc tres consuetudines explicare quibus fautores utriusque generis ludi pedifollis suam urbanitatem solent exhibere.
Primum, mira quadam festivitate Europaei nunc morem Africanum antiquitus per saecula traditum sumpserunt, ut lepide admodum atque scite et tota per certamina lusores quibus faveant ad victoriam carminibus dulcissimis hortentur. Africani enim aborigines antiquissimis temporibus, fortasse octavo vel nono die post mundum a Deo factum, feruntur has vuvuzulas, longas tubas et e materia facta quae plastica dicitur, a Sinensibus mira atque insperata vilitate emisse inque vicem inter spectacula ludicra venditasse; et Europaei ludorum fautores propter amorem erga cultus alienos sensum et penitus insitum hoc anno coeperunt vuvuzulas inflare itaque Philomelam ipsam suavitate antecellere.
At Americani solent aliis gentibus mira elegantia praestare non canendi sed bibendi ratione: nam in pretio venit ante et inter et post certamina pyxides ferreas et cervisiae plenas sumere et solito more aperire necnon postea eiusdem pyxidis latus cultro pugioneve perfodere; quo ex altero foramine facto quam celerrime cervisiam hauriunt et quasi more Thraco bacchantur. Quid urbanius quam hoc modo cervisiam “sclopetari?” Quod verbum est a nomine sclopeti effictum propterea quod ita celeriter caelia in gulem effunditur…necnon in pectus, in camisiam, in bracas; nam ut sclopetum globulos minutissimos late disiicit, ita pyxides perfossae fermentum totum per potoris corpus diffundunt. Hic mos inter ludi pedifollis Americani fautores plerumque lepide ac scite celebratur donec fautores cervisia ita victi ut madidi obdormiant, aut eodem in loco, si feliciores sint, aut in carcere, si nimis felices et ea causa molestiores custodibus publicis fuisse videantur.
Alter mos lepidus atque elegans et Americanorum proprius mihi videtur dignus enarratione. Nam, tam obesi debent esse lusores, quam crassi etiam sunt spectatores, qua de causa solitum est Americanis lectulis accumbere et taeterrimo pabulo vesci dum spectaculum televisificum spectant. Quibus satis pecuniae, tamen, est etiam alius mos gregibus favendi, qui non est a priore ratione seiungendus: nam multi sunt qui longissimas habeant autoraedas animi recreationis causa et culinis et balneis et latrinis et cubiculis et tricliniis mira calliditate instructas. Hi, qui quasi domos automatarias gubernant, solent hoc ipso oppido ubi haec verba exaravi convenire congredique, non autem iuxta ampitheatrum ipsum sed quibusdam in areis stativis, ut spectaculum suis in aedibus motilibus spectent…per instrumentum televisificum. Mira urbanitate atque astutia possunt hi homines felices domi accubere adversum televisionem et certamen spectare, dum eodem tempore fortasse intervallo mille passuum eodem in oppido fit res vera. Si cogitatio eis occurreret, etiam possent foras anatis in modum vacillantes excedere et certamen spectare aut saltem fautorum clamores audire… sed fieri non potest ut elegantem corporis lepide obesi crassitudinem e domestico vehiculo baiulent, nisi per subrusticum laborem nervorumque insulsam intentionem.