A diunariis nuper relatum est novam legem a Gallorum reipublicae comitiis esse latam et ad senatum mense Septembri esse mittendam, qua inter alia mox prohiberetur ne feminae Mahometanae fidei severiores domo excedant riciniatae. Qua in lege tamen paradoxon et quaedam iniquitas inesse videtur.
Primum, quaecumque femina quacumque causa legem violaverit, multabitur. Si qua rica pudicitiae fideive gratia volens induta publicis in locis deprehensa erit, ipsi multa dicetur. Si vero nolens a marito coactus erit ricam induere et foris deprehensa erit, et marito et uxori multae dicentur. Itaque nihil mulieris referet (saltem prout ad multam spectat) utrum timore viri perculsa an religiosa modestia impulsa velamentum gerat: utroque enim modo multam subibit.
Deinde vero femina, quamvis bona fide huic legi obtemperet et aperto capite procedat, nihilominus non multa sed aliis modis punietur: nam quae ricam sibi imponere reapse voluerit sed eam deposuerit, ipsi adimetur libertatem qua suum vestiendi modum sequatur, ac quae ausa erit iniquo coniugi resistere, ipsa patietur vel discordiam in matrimonio auctam vel, id quod multo infelicius poterit evenire, crudelis atque immanis mariti damnosas iniurias in se illatas.
Semper igitur volens nolensve punietur femina rica assueta: quae aut pecunia multabitur aut aliis poenis quae pecunia non metiuntur. Hac autem lex utraque punietur. Nec inerit in reis ulla mens rea, nam illae, quae velamento faciem celant, nihil damni in rempublicam hoc habitu intendere videntur. Quis enim potest mente effingere talem vafram et nocivam feminam quae, aut timida aut timorata, se rica induat ad reipublicae damnum? Immo, si quis est puniendus, maritum, uxorem cogerit faciem velare oportebit puniri, sed feminam perterritam vel pudicam iniustum est vexare.
In Americanis tamen civitatibus quibusdam iamdudum latae sunt fere eaedem leges, sed omnino diversam ob causam. Non enim licet totius reipublicae senatus de habitu vestimentisque sollicitari, quia illi legislatores debent de rebus cuiusdam momenti agere, sed multis in civitatibus, et praesertim in regione meridionali, iam edictum est ne quis supra aetatem puerilem vel personatus vel riciniatus vel ullo modo velatus palam graderetur, nam saeculis undevicesimo et vicesimo tromocrates scelestissimi, qui sibi nomen vindicaverunt “Ku Klux Klan,” velati terrorem in vicinos inferebant vel propter cutis colorem, vel, ut eadem res aliter ponatur, propter defectum fraternitatis (ut apud Gallos saltem haec animi affectus vocatur) quem ipsi patiebantur. Hi nulla pudicitia praediti non propter fidem sed ut immanes larvae viderentur quo maiorem terrorem in alios incuterent, necnon ne a custodibus publicis cognosci possent, semper velamenta gerebant dum gregatim atque infeste incedebant, cruces comburebant, vicinos fratresque humanos laqueis mandabant. Legibus igitur nostri abavi sanxerunt ne quis adulta aetate faciem suam vel foris vel etiam iniussu in alterius aedibus tegeret, nisi vel inter legitimas ferias vel in fabella scaenica legitime constituta vel salutis causa (sunt enim opifices qui aerem puriorem et senes qui oxygenium, ut dicitur, per personam accipiant). Hae leges, quamquam aetate remotiori et crudeliori latae, non tamen ita inveteraverunt ut hodie sint obsoletae: nam hoc ipso anno in Virginia lex paulo immutata est, ut liceat summo civitatis magistratui paulisper eam abrogare si pestilentiae periculum immineat.
At nihil his in legibus continetur de religione. Nec necesse umquam videbatur, nec hodie videtur. Nam custodibus nosrtris publicis est satis ingenii (et satis negotii) ut innocentes homines non molestent vexentque de minimis rebus quae nullum damnum in alios inferre videantur. Palam spatiantur Mahometanae ricis velatae (quas facie opertas ipse vidi), nec causa est cur his de illis legibus sollicitarentur. Immo, in legibus etiam antiquioribus et summi momenti patres patriae monuerunt, qui conarentur liberam mentem poenis temporalibus oneribusve vel deminutionibus capitis mutare, eos plerumque nihil gignere nisi simulationem et ignaviam; ac gravissime sanxerunt
Ne quis cogeretur frequentare adiuvareve ullum cultum, locum, sectam ullius generis, neve quis cohiberetur, prohiberetur, molestaretur, oneraretur corpore bonisve, vel ullo modo pateretur propter suas opiniones sententiasve de fide conceptas; ut tamen omnibus hominibus cum libertate liceret profiteri et argumentis defendere suas opiniones in rebus religionis, neve iisdem sententiis eius iura ullo modo diminuerentur, augerentur, afficerentur.
Itaque custodes nostri publici, nisi suspicantur hominem velatum esse ad vera quaedam scelera impune facienda, nihil curant de civium habitu (dummodo non nudus gradiantur) et praesertim nihil sollicitantur de ricis quae ad quendam cultum vel modum vivendi pertinere videntur, quamquam leges fere easdem ac eam Gallorum nos habemus.
At, si maritus in uxorem crudelitatem praebeat, secundum nostras leges ille in carcerem trudatur, illa tamen nihil multetur. Id magis videtur rationi consentaneum.