Canis canit clavicordio. A. Gellius in Noctium Atticarum libri primi capite duovicesimo1 haec verba Marci Varronis rettulit, quibus auctor ille Rerum Divinarum librorum Lucii Aelii errores etymologicos comiter atque urbane notavit: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot…
Month: July 2010
De soleis sanctis et pretiosis
Femina quaedam divinum consilium ad lucrum faciendum e caelo accepisse fertur. Nam soleas, quas quilibet qualibet in taberna potest uno dollari emere, ea coepit viginti dollaribus vendere. Ideo audet pretium tam carum pro mercibus tam vilibus poscere, quod his in soleis inscripti sunt…
De sphaeromachiis pedisphaeristisque necnon de fautorum mira urbanitate
Jaume Marquet Cot, pedisphaerista omnium praestantissimus, cui nomen “Jacobuli Jump” inditum, hac in imagine ab agonothetis seu arbitris ludi monetur ne cantharum, certaminis praemium, manibus tangat; nam hoc spectaculum “pedifollis” eo vocatur, quod lusoribus non licet manibus uti. E Thersistis…
De Rationibus Corporis Humani
Consalvus quondam scripsit—utinam ipse mox iterum loquatur!—de colloquio Erasmiano, quamquam non ab Roterodamensi ipsissimo scripto, quod Pythagoricum convivium inscribitur, in quo discipuli illius sectae dicuntur linguis diu favere ut tacendo audiant et discant ab aliis quid sit loquendum antequam ipsi verba proferant. A….
De Clodio Albino imperatore Horatiano
Nonnumquam apud historicos possumus locos invenire quos suspicamur potius e poetis quam e commentariis, annalibus, historiis antecedentibus esse tractos, nec pauci sunt tales loci in Historia illa Augusta, de cuius scriptoribus et aetate et intentione multum ambigitur inter litterarum peritissimos. Ego…