Tempora sunt mutata atque autumnus aestatem expulsit; itaque diurni calores non iam praeter nonagesimum gradum secundum Fahrenheiti rationem thermoscopium dividendi excedunt, necdum subter octogesimum gradum, ut hieme fit, descendunt. Quos numeros secundum Celsianam haeresiam exprimere, propter cervisiam nequeo. Haec tamen adseverare possum: piscinam non iam tepidam natatores minus allicere, sed lectulos circa piscinam expositos nondum esse vacuos apricantibus. Auream mediocritatem autumnalem!
Vineta sua
autumnitate prima
caedit poeta.
Ostia pulsat
sub galli cantum frigus.
Autumnascit. Au!