De tempestate autumnali

Tempora sunt mutata atque autumnus aestatem expulsit; itaque diurni calores non iam praeter nonagesimum gradum secundum Fahrenheiti rationem thermoscopium dividendi excedunt, necdum subter octogesimum gradum, ut hieme fit, descendunt. Quos numeros secundum Celsianam haeresiam exprimere, propter cervisiam nequeo. Haec tamen adseverare possum:…