De Celebrationis civibus mortuis duobus

Per multa saecula homines in pagis, deinde in oppidis, postremo in urbibus congregaverunt, non solum quod commodum videbatur labores diversos cum aliis partiri sed etiam quod ex hac munerum divisione nova commoda oriebantur, in quae nomina “vitae communis” et “cultus humani” et “rei publicae” imponimus. Sed paulo ante alterum bellum totius mundi, cum commoditas autoraedarum exorta esset, cives harum urbium et praesertim Americani coeperunt de urbibus ad regiones suburbanas recedere ad vitam privatiorem et quandam mediocritatem quasi auream separatim a vita communi sed non sine commoditatibus ut aiunt materialibus colendas. Hic igitur “suburbanismus,” ut vocatur, non solum mutavit ubi cives habitarent sed etiam quomodo ii de vita communi et de suis officiis erga alios cives rempublicamque debitis cogitarent: suburbanismus enim ratio fuit tam ἠθικὴ quam χωρογραφική. Quoniam hae coloniae suburbanae quasi ex nihilo factae sunt, aut historia carentes aut historiam loci oblitterantes, et quoniam nullum sensum communitatis fovebant sed cives a civitate segregabant, immenses regiones suburbanae ut vastae utopiae (sive nusquamiae) habentur, quibus homines (qui nomen civis nesciunt) hortantur ad disiunctionem potius quam coniunctionem humanam necnon ad amorem sui eum aliorum anteponendum. Qui vult de hoc suburbanismo ante bellum alterum incipiente discere, is potest apud Sinclair Lewis et praecipue in eius libro Babbit multa legere, sed qui vult suburbanismum spectare florentem (vel putescentem, si maluerit eum respuere), is potest ad quamlibet pelliculam inter illud bellum confectum et Vietnamense bellum concacatum descriptam aut ad quodlibet spectaculum televisificum se conferre aut ad rationes philosophicas quibus considerantur non res externae, ut “quomodo officiis erga alios satisfaciam,” sed res privatiores et introspicientes, ut “qui et qualis et cuias sim.” Nam hodie, plurimis in regionibus et apud plurimos qui saeculo vicesimo eruditi sunt, suburbanismus adhuc pollet et homines ad talia sibi roganda impellit.

Epcot

At nova ratio vivendi, cui nomen “novi urbanismi” inditum est, saeculo vicesimo exeunte exorta est et nostro saeculo in pretio habetur. Hic novus urbanismus suburbanismi aerumnarum sibi conscius vult non solum domus familiis aedificare sed etiam communitatem civium colere. Secundum hanc rationem aedes insulaeque cum tabernis spatiisque publicis miscentur et ita disponuntur ut commodum sit deambulare aut, si iter longius fuerit faciendum, traminibus vehi potius quam autoraedam gubernare. Oppida igitur Europaea imitari dicuntur et vitam Americanam quae ante suburbanismum floruerat. Sed praeter haec alia fiunt ut communitas fovetur: nam omnes domus aedificaque secundum plurimas regulas ad quasdam normas aequantur, saepe aedium instar quae undevicesimo saeculo aut vicesimo saeculo ineunte structae esse imaginantur, et saepe fit ut historia loci aut a civibus celebratur aut nova historia ficticia ab aedificantibus excogitatur. Sunt igitur qui crimen “hyperrealismi,” de quo apud Americanos reperto Iohannes Baudrillard Gallus et Umbertus Eco Italus scripserunt,1 in novum urbanismum obiciant, sed ubinam tota in historia hic hyperrealismus non invenitur? Nam etiam Romae fuit Romuli casa (aut, ut verius dicam, fuerunt Romuli casae duobus in collibus) et Numae “sacri fontis nemus et delubra” quorum ingenuum tofum Iuvenalis dixit esse marmoribus violatum. Nullum enim γένος neque ἔθνος—quae ipsa sunt genera mente concepta et finibus circumscripta non natura sed negotiationis more inter homines constitutis—non sibi fingit historiam,2 quae non solum veritatem tegat sed etiam hoc tegat, quod nihil veritatis subest quod tegatur.

Peiore tamen in modo et periculosius nonnumquam fit his in novis communitatibus ut homines quodammodo dissimiles aut legibus aut pretio ab civium vita communi excludantur. Cuius rei ut exemplum afferam, est in Florida nova regio quae “Oppida” vocatur, ubi senum communitas augetur pueris exclusis: legibus enim vetatur ne quis nondum undeviginti annos natus plus quam triginta dies Oppidis (nisi paucis in vicis certis et ad familias pueris oneratas destinatis) maneat, neve quis ullius aetatis ibi habitet nisi senex plus quam quinquaginta quinque annos natus in iisdem aedibus versetur. His legibus contra pueros latis, multi senes, quibus iuniores sint odio, Oppida sibi elegunt ut vitam senibus communem colant et sententias alienas et suis discrepantes fugiant. Saepius tamen pretium aedium fit inter cives et alienos discrimen: nam raro fit ut novus urbanismus eandem vim ad communitatem inter pauperiores efficiendam atque inter ditiores adhibeatur.

Quod verum est de Celebratione, oppido Floridensi quod e consiliis Gualterii Disney ortum est. Celebratio condita est (si de Celebratione “condita” loqui potest) anno 1994º, sed primi Celebrationenses illuc advenerunt anno 1996º. Hi primi fuerunt plerique Disneienses qui muneribus fungebantur in Mundo Disneiensi, unde quaestum satis magnum accipiebant. Adhuc Via Mundana sine intermissione Celebratione praeter Epcot in Regnum Magicum tendit. Quamquam postea alii qui muneribus extra Mundum fungebantur sedes Celebrationi sibi elegerunt, hi quoque divites et plerumque candida cute erant, ut Celebrationeses nunc inter se non multum differunt—immo omnes pecuniosi sunt et eiusdem farinae. Fere omnes solent aut ambulare aut vehiculis electricis aut ineptiis illis quae “Segway” vocantur potius quam autoraedis per Celebrationem vehi. Quo felicius Celebrationenses festas suas celebrare possint, autumno arborum folia importantur quae ubique struantur, nam in Florida foliorum colores non mutantur; hieme autem machinarum ope nives ficticiae in caelum proiiciuntur, ut natura nolente ningat. Natura tamen artificiosum oppidum non dereliquit—nam etiam apri facile possunt in silvis prope Celebrationem inveniri. Mirum locum! sed quid aliud exspectaveris ex illis qui Regnum Magicum deserta in palude condiderunt.

Quod omnes consimiles erant et divites, pauperibus non solum absentibus sed numquam et nusquam, ne in insomniis quidem, existentibus, cives huius magicae Celebrationis nulla anxietate scelerum laborabant: nullum furtem, nullum stuprum, nullum homicidium timebant sed quasi aurea aetate fruebantur.

Usque ad hanc hebdomadem.

Currus Cataphractus Celebrationi
Currus Cataphractus Celebrationi

Die Lunae Matteus Patricius Giovanditto, ludimagister rude donatus, cui placuerunt et litteras antiquas et de philosophia, religione, rebus gestis legere, vir duodesexaginta annos natus, qui caelebs cum Chiahuahua cane habitabat, in diaeta inventus est mortuus. Videtur inter ferias Gratias Agendi esse occisus. Quem custodes publici dicunt ab alio quodam necatum esse; vicini autem dicunt Matteum vitam quodammodo periculosam egisse. Nihilominus Celebratio, quoniam et parvum est oppidum et novum, ratione statistica potest (si volueris arte mathematica male abuti) inter periculosissimos locos numerari.

Die Iovis Craig Foushee, annorum quinquaginta et duorum, qui quaestu careret et ab uxore (quam mense Iunio oppugnaverat) repudiatus esset, insanivit et, se sua domo obicibus positis muniens, custodes publicos ad proelium provocavit. Nam Foushee fuerat miles aeronauta et postea artem sclopetariam docuerat. Quattuordecim igitur horas pugnabatur inter Foushee et vigiles non solum armis militaribus instructi sed etiam curru cataphracto. Die Veneris tandem gaso lacrimifero usi sunt custodes publici, qui deinde domum intraverunt, ubi Foushee invenerunt suo ipsius Marte et sua manu mortuum. Dixit vicina maesta Foushee fuisse virum iucundum, notum, spectatum; nescio tamen cur non addiderit “bene armatum.”

Celebratio igitur utopia fortasse sed non omnino iuste eutopia vocari potest: hay mas mal en el aldehuela que se suena.


  1. scripserunt] Cf. Iohannis Baudrillard Americam (1986) et Simulacra Simulationemque (1981) atque Umberti Eco Itinera in Hyperrealitate (1975).
  2. historiam] Lectoris est decernere quantum fidei ipse velit triubere huic historiae suburbanismi et novi urbanismi, quam nunc ipse legit, nam etiam haec historia est mente concepta—id est mente pessimi discipuli concepta.

1 Comment

  1. Tibi assentior. Locus qui autumno arborum folia importare debet quae ubique struantur atque hieme machinis eget ad niuem ficticiam fruendam, non potest umquam, inuita natura, uocari bonus.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *