De secessione patrum

In senatu heri Haroldus Reid, qui factioni Democraticae praeest, ex inopinato rogavit ut in disceptationem de lege Clintonia abroganda (cui nomen “neve rogaretur neve diceretur” vulgo est datum) finis subito imponeretur. Id accidit quod verisimile est eum iam scivisse eventurum: hoc cecidit; unde non potest fieri ut haec lex abrogetur novaque lex feratur, etiamsi maior pars senatorum ea volunt. Cur igitur tali modo res tanti momenti agebatur?

Factio Republicana post comitiis hoc anno habitis promisit se omnibus viribus nisuram ne quid in senatu ageretur nisi ea quae aut ad vectigalia diminuenda aut ad impensas diminuendas spectarent. Pugnatur enim inter factiones Republicana et Democratica de vectigalibus a Frutice praesidente abhinc quosdam annos diminutis, nam diminutio illa, nisi renovata erit, hoc anno exolescet, itaque tributa iterum augebuntur. Quod nemo putat bonum fore civibus difficultate pecuniaria oppressis: neutra pars igitur vult omnes in cives vectigalia aucta imponere. Democratici tamen volunt efficere ut ditissimi cives, ut qui difficultatibus non ita ac pauperiores iique medio ordine laborent, tributum auctum pendant, cum Republicani malint pecuniosos suos fautores defendere. Hi porro dicunt melius esse rimosum fiscum publicum sarcire impensis diminuendis (quibus pauperes nunc sublevantur) quam maioribus vectigalibus a ditissimis poscendis. Ea de causa, ut plebes Romana quondam a patribus divitibus et imperiosis in Sacrum Montem secedere solebant, lucripetae nunc Republicani a Democraticis pauperibusque secedunt et negant se quidquam facturos donec in adversarios dominentur. Itaque mora atque agendi rationis obicibus impediunt omnia alia negotia senatoria.

Democraticae igitur factionis duces, qui voluissent Republicanos obstinatos frangere, constituerunt de lege Clintonia abroganda agere, quippe quae fere plurimis civibus esse magni momenti videretur. Republicani enim eo, quod hoc negotium quoque impediverunt, aperte praebuerunt se contra populi voluntatem agere itaque in se civium iram verterunt. Nec iniuste irascuntur multi: nam Republicani se puerorum more obstinantia potius quam constantia hac in re gerebant. Nec tamen debent Democratici senatores culpa vacui haberi: nam hi, cum potuerunt paulisper exspectare et satis Republicanorum sibi conciliare ut disceptatio terminaretur atque iniusta lex militaris abrogaretur, tamen maluerunt tamquam martyres festinare ad cladem coram omnibus accipiendam. Et dum puerilibus ludis senatores simulant se vafros callidosque suas partes defendere, milites homophili contra mores acceptos, contra sensum communem, contra populi voluntatem a muneribus demittuntur si audent amores suos confiteri, si recusant quominus mentiantur, si veritatem una cum amatis amplectuntur.

Supra Senatus ianuam inscribenda est haec sententia: Ruat iustitia, pereat aequitas, fiant ludi.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *