Puellae huius studiorum universitatis otio non carent, quo carbone rudi putrique creta scribant carmina. Laudandae autem sunt, quod emendate scripserunt.
Year: 2010
De rana et principissa
Haec imago debet omnes mares in spem inducere pulchrae uxoris inveniendae: nam, si etiam Nicolaus ille brevissimus potuit Carlam in matrimonium feliciter ducere, quisnam in dubium vocare potest quin ipse quoque quondam quandam bonam bellamque ducat? Fortasse etiam uxoribus est…
De legibus in ricas personasque latis
A diunariis nuper relatum est novam legem a Gallorum reipublicae comitiis esse latam et ad senatum mense Septembri esse mittendam, qua inter alia mox prohiberetur ne feminae Mahometanae fidei severiores domo excedant riciniatae. Qua in lege tamen paradoxon et quaedam iniquitas…
De etymologicis rationibus falsis vel fictis
Canis canit clavicordio. A. Gellius in Noctium Atticarum libri primi capite duovicesimo1 haec verba Marci Varronis rettulit, quibus auctor ille Rerum Divinarum librorum Lucii Aelii errores etymologicos comiter atque urbane notavit: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot…