Nonnumquam legimus mendacia pro veris habita esse. Solo enim, quem Plutarchus dixit Thespin histrionem post tragoediam actam rogasse num eum puderet ita mentiri, ipse a Platone simulatus est ex Aegyptiis ἀληθινὸν λόγον audivisse de Atlantide insula mira, quae tamen numquam exstitit—quod scilicet…
Year: 2010
De duabus potionibus Hemingvaiensibus
Ernestus Miller Hemingvaius, praeclarissimus Floridensis, qui in Ore Caione seu Occidentali, omnium Martyrum insularum extrema, vitam degebat bibulosam (itaque quam maxime Floridensem), dicitur duas praecipue potiones cordi habuisse, alteram quam in taberna La Bodeguita hauriret, alteram in El Floridita. Quas…
De secessione patrum
In senatu heri Haroldus Reid, qui factioni Democraticae praeest, ex inopinato rogavit ut in disceptationem de lege Clintonia abroganda (cui nomen “neve rogaretur neve diceretur” vulgo est datum) finis subito imponeretur. Id accidit quod verisimile est eum iam scivisse eventurum: hoc cecidit;…
De Celebrationis civibus mortuis duobus
Per multa saecula homines in pagis, deinde in oppidis, postremo in urbibus congregaverunt, non solum quod commodum videbatur labores diversos cum aliis partiri sed etiam quod ex hac munerum divisione nova commoda oriebantur, in quae nomina “vitae communis” et “cultus…
De imperatoribus et senatoribus
Michael Mullen, admiraltus et praeses summorum imperatorum Americanorum, heri coram senatoribus id professus est quod nos iuvenes clamitabamus: nihil Reipublicae referre utrum miles virum an feminam amaret, dummodo officiis satisfaceret et de Republica bene mereretur. Quod senatores noluerunt audire. Disceptatur…