Postquam pelliculam spectaveramus, grex noster dissapavit antequam possemus consilium inire bibendo. Nam sera fuit hora et nonnulli ad uxores maritosque redire volebant, alii ad alia consilia coitusque amicorum. Ego et Andreas paulisper sine proposito trans studiorum universitatem deambulabamus et festivitates…
Year: 2010
De “Agora” pellicula cinematographica
Cum amicis qui rebus gestis student pelliculam spectavi cinematographicam quae “Agora” inscribitur. Qua in fabula narratur de Hypatia philosopha Alexandrina et de Christianorum turba quae tam in studia philosophica quam in philosophae ipsius libertatem et, in pelliculae fine, vitam terminum vi…
De tempestate autumnali
Tempora sunt mutata atque autumnus aestatem expulsit; itaque diurni calores non iam praeter nonagesimum gradum secundum Fahrenheiti rationem thermoscopium dividendi excedunt, necdum subter octogesimum gradum, ut hieme fit, descendunt. Quos numeros secundum Celsianam haeresiam exprimere, propter cervisiam nequeo. Haec tamen adseverare possum:…
De deis colendis puniendisque
Apud Georgium Pisidem, qui carmen haud perspicuum De expeditione Persica panxit, haec de barbaris leguntur: παρ’ οἷς θεός τις ἀφρόνως νομίζεται ἔνοπλος ἵππος προσκυνούμενος μάτην, ὃς εἰς ἔλεγχον τοῦ πλάνου σεβάσματος νῦν προσκυνεῖται καὶ πάλιν μαστίζεται. ὦ καρδίας σύμπτωσις ἠθλιωμένη· πῶς…
De osculis osculationeque
Crocodilus osculationis cupidus. Servii verba de primi Aeneidis libri versu ducentesimo quinquagesimo sexto: oscula libavit] Leviter tetigit. Et sciendum osculum religionis esse, savium voluptatis, quamvis quidam osculum filiis dari, uxori basium, scorto savium dicant. Sane multi nolunt ita intellegi, ut…