De Georgio Buchanano extrema linea amanti

IMG 1345

Inter carmina Georgii Buchanani, de cuius nomine Pastrix doctus versificator me monuit, dum cervisiae nomen quaero, hos versus non illepidos de Leonora Peiridis, lenae filia, repperi scriptos:

Ergo mihi nunquam nisi personata videnda es?
Cernere nec faciem fas Leonora tuam?
Alloquar absentem praesens? In luce serena
tanquam sint tenebrae, non videam quid amem?
Osculer, amplectar, tractem quod cernere non est?
Et tecum veluti sine semper ero?
Non ego Penelopem quae non videatur amabo:
Gorgona si videam, Gorgona forsan amem.
Illa vel Oedipodas, vel Phineas urat amicos,
quae faciem metuit ne tueare suam.
Per te, per verum quicunque est ille, colorem,
perque oculos, oculos qui rapuere meos:
quisquis is est, verum vultum permitte videri,
te volo, personam nolo videre tuam.

Quos versus legentibus philologis et criticis, ut nunc interpretes a semet ipsis habentur, fortasse statim in mente cucurrit theoria personarum, ut vocatur, qua vox narratoris non eadem ducitur esse atque ea poetae. Nam iis qui Iuvenalis, ut exemplum afferam, opera terere solent, adeo difficile est tot et tam diversas sententias quot in variis carminibus reperiantur uni tantum voci ascribere, ut facilius intellegere videatur vocem et sententias poetae esse in unoquoque carmine ita modulatas, ut histrio solet persona sumpta depositave nunc Philaenen agere, nunc avarum Harpagonem, nunc imperatorem coram καὶ τέκνῳ morientem. Quod in his quoque versibus, de lenae filia personata scripta cuius personam persona poetae non vult videre, potest et hodiernis interpretibus delectare: at mihi, nullo facultate interpretandi praedito, aliud praebetur oblectamentum. Nam hic progressus rerum, a visu ad alloquium, deinde in oscula, ac postremo praeter amplexum, ad mentem vocat quinque illas lineas, quas Pomponius Porphyrio, ad Horatii primi libri carmen decimum tertium annotatiunculam ponens, brevissimis verbis sic expressit:

in quinque partes amoris fructus esse partitus dicitur:
visu, adloquio, tactu, osculo, concubitu.

Quorum graduum quinque primus, qui est visus, apud Buchananum ansam praebet ut locus communis aliquatenus detorqueatur: nam visus dicitur omnium linearum esse extrema, ac tristissima causa eius qui extrema linea amare cogatur. Sic in Terentii Eunucho loquitur Phaedrus (cuius nomen Platonicum, et cur id ipsum ad quinque lineas spectet, alias est explicandum), qui rus ab urbe urbanaque amatrice expulsus queritur:

Hem biduom hic
manendumst soli sine illa? Quid tum postea?
Nil est. Quid nil? Si non tangendi copiast,
eho ne videndi quidem erit? Si illud non licet,
saltem hoc licebit. Certe extrema linea
amare haud nil est.

Propertius postea quarto in primi libri carmine extrema linea amoris paulo immutavit in formam amatoris elegiaci magis propriam:

haec…forma mei pars est extrema furoris

Nec longe abest, si sequimur emendationes Phillimori (post Kraft et Rossberg) anno 1919º prolatas, versus sextus undecimi carminis eiusdem Propertii libri:

Ecquid in extremo restat amare loco? ] Phillimorus
Ecquis in extremo restat amore locus? ] alii

Porro Lactantius Placidius, qui fertur, cum in annotatione ad Statii Thebaidem apposita fabulam de Hymenaeo saepe in marginibus librorum (neque usquam aliter) decantatam paucis verbis vel mutandis vel addendis ornaret, eodem modo puerum Atheniensium formosissimum descripsit:

Istum cum una ex civibus suis, virgo nobilis, adamasset, ipse, mediocribus ortus parentibus, quia nuptias desperabat, quod poterat tamen, puellam extrema amoris linea diligens, eius animo solo satisfaciebat aspectu.

Ex quinque igitur gradibus seu lineis seu punctis amoris, extrema dicitur esse visus, quo solo animum in puella deperientem alere videtur inter amantium cruciatus non minimus numerandus. Ut ad Buchananum revertamur, vox narratoris queritur non sibi licere amatam videre, cum non vetetur eam alloqui, osculare, amplecti et ita porro. Quomodo enim potest fieri ut amor post extremam lineam progrediatur, si prima ipsa linea sit negata? Mysterium τῆς Ψυχῆς.

IMG 1364

2 Comments

  1. Poeta certe queritur quod non sibi licet amatam uidere nisi personatam, quamuis ascendere ceteros amoris gradus non uetetur. Magnum tamen mysterium non uidetur, si carmen integrum legimus atque etiam alios uersus lenae filiae dicatos quos euoluere multum placuit. Leonorae enim facies uiscato polline ac candidis medicaminibus cutis tam picta apparebat (an Aethiopissa erat uel neptis Mauri?) atque eius animo ita ficto, quam poeta tantum personam uidere poterat, nequaquam uerum Leonorae uultum.

    Quaestio tamen alia est, utrum uidelicet fieri possit amare aliquem cuius facies uera uidere non liceat, quamuis non uetetur eam personam alloqui et osculari et amplecti et ita porro.

  2. Apuleius non videbatur censere sine visu amare amarique non posse, ut in in fabula de Cupidine Psycheque nararta. Nam res fere eodem modo sese ante habebat inter illos amatores, quam uxor conaretur maritum intueri.

Leave a Reply to Sandra Ramos Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *