Apud Ianum Bodecherum, cuius Satyricon nuper coepi evolvere, hunc locum inter primas paginas inveni:
Erant etiam qui importuna mora et nescio quo pestilenti fumorum flumine me paene ad ultimam cogebant indignationem. Eteneim herbae cuiusdam, quae simul cum novo orbe nobis innotuit, siccata folia inque exiguas portiones cultello dilacerata terreae tibiae canali indebant et attracta flamma tartareum vaporem spirabant ex ore et naribus. Ego, cum aversa facie tantas delicias auderem aspernari, meorum convivarum quendam incitavi ut magna animi contentione panaceae istius dotes enarraret. Plantam dicebat esse, quae noxios humores innato calori insidiantes consumat et spiritum diutius corpori annectans falsitatis arguat Coum Senem, quando loquitur brevem vitam. Famem sedare ac mederi immoderatis corporis doloribus affirmabat, immo non minus laetitiae datorem esse quam Lenaeum.
Sic Bodecheri Hermophilus in iuvenum septimi decimi saeculi stultitiam invehens Nicotianum vitium castigavit: quae legebam ad tabernam Cubanensem iuxta tabacopolium sitam. Quomodo igitur potui recusare quominus volumine tabacino una cum molli potione quam maxime Cubana fruerem? Quae feci ad “Bongos” tabernam, in insula Voluptatis, ad quam me contuli cum alia negotia in media Nusquamia absolvissem. Nec nego me voluptatem accepisse ex his vitiis iuvenilibus, sed animadverti ministrum potionum (fortasse solus in taberna non e stirpibus Cubanensibus ortus) longe aliter hanc molliculam mihi paravisse quam mos est: nam ille infundit supra glaciem et mentham solitam paene satis rhomii Bacardiensis ut totum poculum sit impletum, deinde paucas guttas aquae Sancti Peregrini addidit, postremo unum frustulum mali citrei viridis imposuit: quae omnia negligenter commiscuit. Nullum sucum addidit praeter eum e frusto citreo manantem nec saccharum, quibus potio etiam plus voluptatis afferret. Nolo tamen queri videri, nam satis iucundum erat ibi sedere post cenam in insula Voluptatis ea legens quae dixit Hermophilus de voluptatis effectibus perniciosissimis.