De fide, divitiis, virtute civium

Heri diem Paschalem celebrabant qui credunt Iesum Christum mortuum esse et redivivum iterum cum Maria Mariisve, cum variis discipulis, cum aliisque locutum esse (sed quo ordine, et utrum cum feminis an tantum viris, pendet ex evangelio). Ille multa mira efficisse dicitur, inter quae aqua in vinum mutaverit, exigua copia ciborum cum plurimis partitus sit, aegros sanaverit et Lazarum mortuum in vitam revocaverit. De his saepe disceptatur utrum vera sint necne, sed satis constat eum docuisse etiam pauperes posse beatos vocari, regnum Dei non posse quavis Caesaris pecunia comparari, omnes homines et pauperes et divites a fideli Christiano debere amari. Hoc scilicet satis constat nisi inter eos qui “evangelium prosperitatis” praedicant, dicentes Christum et discipulos fuisse pecuniosos et divitias promississe fidelibus. Qui talibus credant, tamen, sunt pauci.

At nuperrime in India alter homo, Sathya Sai Baba, mortuus est. Hic quoque plurimos discipulos sibi comparavisse miranda facinora faciens, sed alterius generis. Nam ille dicitur dulciola et ornamenta pretiosa et horologia “Rolex” vocata ex nihilo fecisse, atque aquam non in vinum sed in petroleum mutavisse, necnon effecisse ut pulvis quidam magica vi praeditus in res spargeretur (vae purgatricibus, quibus munus est pulveris verrendi!). Talibus tamen hodie minus volumus credere, nec iuvat Babam sibi colligisse maximam copiam pecuniae (ad nonagies millies centena millia dollarum): nam facilius nobis est censere fraudem a divitibus sacerdotibus agi quam a maxime piis divinisque sed pauperibus. Immo id quam maxime videtur Babam fraudis damnare, quod nomen ipsum “Rolex,” cum dolosa ostentatione saepe coniunctum, in fabula etiam apparet, ne dicam horologium ex nihilo apparuisse.

Itaque inest in nobis, propter communem sensum et mores nobis traditos, quoddam criterion seu norma secundum quam miras res iudicamus, censentes veris thaumaturgis non opus esse aurea horologia facere, sed potius res simplices et ad vitam ipsam spectantes efficere: panem, pacem, vitam mortuis, sanitatem aegrotantibus, amorem erga alios homines in corde discipulorum insitum potius quam “Rolex.” Nolumus enim credere divitias cum divinitate esse coniunctas. Plurimi qui aliis sententiis imbuti sunt fortasse dissentiunt, qua de causa potuit Sai ille Baba tot discipulos et tantas opes sibi comparare.  Hoc tamen constat: Babam praedicasse se suum nonagesimum sextum annum visurum esse, sed revera eum tantum aut octoginta quinque aut octoginta quattuor annos natum de vita discessisse. Mortuum quoque omnibus liquet non posse in ius vocari ut vel homicidii vel stupri damnetur—quorum erat accusatus.

Rolex Romanum

Ego tamen hodie legebam Eduardi Cohenis librum de Atheniensium arte argentaria vitaque communi, cuius argumentis satis validis refutantur illi (plerumque Americani et Britanni) qui negabant Athenienses posse argentum ex nihilo facere, sed nummis numeratis praesentibusque merces emisse et nihil intellexisse de syngraphis, hypothecis, diagraphis, anatocismis—ut brevis dicam, de omnibus rebus quae hodie in disciplina “oeconomiae” docentur. Suspicor autem me non posse Sai Babae credere eandem ob causam quae illis doctis hominibus obsteterit ne crederent Athenienses artem exercuisse argentariam: nam illi voluerunt Athenienses suspicare potius quam suspectos habere. Quis enim vult mente effingere patres “democratiae” et morum Europaeorum etiam condidisse rationes quibus lucrum ex nihilo compararetur aut a reipublicae vectigalibus celaretur? Facilius credere eos fuisse agricolas honestos qui rempublicam et populum ita amaverint ut nos quoque hodie debeamus: toto ex corde, in quo nusquam sit locus avaritiae. Sed de Graecis antiquis tam falsa fuit haec sententia quam de nobis hodie, qui semper excogitamus novas rationes quibus lucrum faciamus et tegamus.

Cui studium movet Cohenis argumenta, is etiam debet legere Matthaei Christi librum de Cive malo in Athenis antiquis, anno bismillesimo sex in lucem editum.

2 Comments

  1. Et gaudeo ego te paginam meam, quamquam insulsam et taediosam, invenisse, ac etiam magis gaudeo me Officinam tuam Rerum Sacrarum invenisse.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *