Saepe facile est Americanis suos deprehendere mentientes: quippe qui fusius garriantur quam necesse videatur. Nam Americani plerumque Laconico more τὰν ἀλαθείαν dicunt, Atheniensium tamen τὰ ψευδῆ. Philosophicum exemplum garrulitatis dedit Guiliemus Clinton, qui anno 1998o, interrogatus num aldulterium cum Monica Lewinscia fecisset et monitus suum patronum iusiuratum pro se iam dixisse in causa “praecise nullum esse coitum ullius modi, speciei, formae,” longius respondit hac temporali captione:
Omnia pendent de hoc, quae vocabuli ratio illius “esse” sit: si illud—si ille—si “esse” sibi vult esse et numquam fuisse, illud non est—illud alterum est. Si sibi vult nullum esse, illud omnino vera erat sententia.
Id nemo intellexit, ei nemo credidit. Fere eodem more Sarah Palin, roganti diunariae cur melius videretur pecuniam argentariis tradere, qui difficultates pecuniarias ipsi fecissent, quam civibus privatis, simulavit se rem intellexisse et responsum habere dandum his verbis:
Ea de causa ego dico sicut omnis Americanus quocum colloquor nos aegros esse de hac statu qui in nos impositus est ubi vectigalia pendentes spectant ad adiuvandum sed in fine quid hoc adiumentum faciat est adiuvare eos qui sollicitentur de salutis publicae reformatione quae necesse est ad res nummariam confirmandam—adiuvare—eho oportet spectare ad munera quaestuosa facienda quoque itaque reformationem salutis publicae et diminutionem vectigaliorum et refrenationem sumptum oportet comitari diminutionem vectigaliorum et levationem vectigaliorum Americanis et commercium—nos oportet commercium habere tamquam opportunitatem non ut luctuosam contentiosam et timendam rem sed singula ex quinis muneribus fiunt in commercio hodie. Oportet nos ad id spectare tamquam plus opportunitatis. Illa omnia sub umbella quaestuosorum munerum faciendorum. Adiumentum pecuniarium est pars illius.
Sic male dissimulavit Palin suam inscitiam rerum oeconomicarum, ut comici eam ludibrio habere potuerint verbis eius ipsis, nihil mutatis torsisve, repetendis. Quid peius?
Hoc fortasse: quod Antonius Weiner, Neoeboracensis senator curiae inferioris, tam male conatus est dissimulare. Roganti num in imagine photographica, per Twitter ad multos missa, eius neque alterius hominis corpus non nisi subucula indutum esset depictum, hoc philosophice balbutivit:
Ego non—age, non certum habemus. Imago mihi non videtur nota. Sed multi homines nostra gratia has res inspicientes me monent, ut scis, res posse tractari, res—ut scis, imaginem photographicam potes mutare, imaginem photographicam potes tractari, imaginem photographicam potes adulterare. Itaque nolo pro certo dicere hanc non ex origine fuisse imaginem meam, et nunc, videtur paulo aliter, aut fortasse haec ab altera quadam inscriptione cursuali est mihi missa. Ego non—ego non possum pro certo dicere. Ego nolo pro certo dicere. Non conor ambiguus esse.
Quid? Non solum ambiguus sed longior videtur. At paulo postea:
Itaque, dicturus sum me non posse dicere pro certo utrum sim necne [in imagine].
Haec verba nimis philosophica ab homine emissa qui ne se quidem in imagine scire agnoscere simulabat, statim quasi excidio eius cursum honorum addixisse videbantur: dii enim stultos oderunt, diunarii stultitiam retegere amant. Hi igitur libidinosa colloquia imaginesque alias celeriter invenerunt et in lucem ediderunt. Quamquam ex illis Antonius in nullo vero adulterio deprehensus est, nihilominus eius mendacia patent et animus perfidus. Coactus igitur est Antonius suam stultitiam et mendacia confiteri, sperans se posse frustulum quoddam dignitatis sibi servare: sed frustra. Nam ex viro, qui ne uxori quidem fidem praestabat, quid fidei audet populus Americanus sperare?
Et in peius cecidit res, cum uxor hodie nuntiaretur gravida esse: non igitur solum uxorem sed etiam infantulum decepit.
Itaque fit nunc concursus senatorum qui Laconica brevitate nunc rogant ut Antonius se ab honoribus abdicet, necnon qui hominem ipsum negant. Haroldus Reid senator, rogatus quid Antonium moneret si consultus esset, Laconice dixit: “ut alterum consuleret.” Ericus Cantor factionis Republicanae et Allysona Schwartz factionis Democraticae primi fuerunt ex suis partibus qui publice censuerent Antonium debere a Senatu discedere; neque ultimi erunt.
Longe tamen aliter se gesserat Christopherus Lee, qui quondam fuerat senator eiusdem civitatis et qui, deprehensus est fere iisdem in rebus, cum imaginem photographicam de se seminudum et pectore aperto descriptam per epistolas electronicas ad quandam mulierem (ut putabat, sed revera virum qui mulieris personam gerere et muliebra pati malebat) misisse inventus esset, eodem ipso die se a senatoriis officiis abdicavit. Illi quasi decori, aut saltem dedecoris levamento, fuit se nullas Atheniensium ambages verborum adhibuisse ad mendacia tegenda sed omnia plane atque aperto sermone statim confessum esse. Quod si fecisset Antonius Weiner, multo minus male pateretur. Nunc, tamen, ludibrio habetur ipse a civibus, nos omnes, qui tales senatores creaverimus, a toto mundo.