De cuiusdam senatoris cursu honorum ad finem perducto

Non putabam tam diu esse exspectandum donec Antonius Weiner, senator infamis qui epistolas electronicas et amatorias necnon imagines de se seminudum nudumque descriptas variis feminis misisset et postea de eius incontinentia stultissime mentitus esset, ab honoribus aut se abdicaret aut senatorum consensu amoveret. Septem tamen dies ille conabatur rem futuram et necessariam differe etiam se tradendo medicis artis psychologicae peritis quibus libido insolita sanaretur. Qui si Tacitum legisset, bene intellexisset parum esse aegrum non esse, et prope abesse ab infirmitate in quo sola sanitas laudaretur. Senatores enim oportet esse bonos potius quam non malos, nec creditur manifestos mendaces et perfidos qui ne uxori quidem sibi quam artissime coniunctae honestissimam fidem praestent posse satis fidei praestare populo et Reipublicae. Debuit igitur Antonius compertum habere diem abdicationis sibi imminere: quem differens modo auxit suum dedecus, dum primum senatores utriusque factionis, deinde principes senatus, postremo Obama Reipublicae praeses ipse Antonium reprehendunt. Vox tamen maxime Antonio damnosa fuit nec senatoris nec magistratus neque hominis publici, sed Candicia Raines, quae solet varias artes pornographicas et nudae saltationis sub nomine “Zingiberi Lee” exercere: nam cum illa Antonius ante commercio epistolarum fructus erat quam eam monuit rem mendaciis dissimulare—ne mimula pornographica quidem potuit Antonium ferre senatorem.

Hodie igitur Antonius tandem convocavit diunarios ut verba diceret quae omnes iam sciverunt eum quodam die dicturum.  Sed inter diunarios erant senes et scurrae qui, cum Antonius dixisset se a muneribus officiis honoribus senatoriis abdicare, ne ille etiam in ipso extremo tempore posset ultimum frustulum dignitatis retinere, in eum invecti sunt decantantes “Bene vale, perverse!” Murmurantibus diunariis Antonius conabatur pergere, sed saepe interpellabatur ab illis detrectatoribus, qui obscoenissima percontabantur. Coactus ultima oratiunculae verba voce rauciore et haesitans latrare, Antonius tandem finem imposuit suas in ineptias.

Nunc poterunt senatores hac re liberi de rebus gravioribus disceptare: nam eos oportet Reipublicae pecuniarias dfficultates enodare et excogitare quid sit faciendum de bello Sarkoziano, quod sine senatus consulto geratur.

2 Comments

  1. De bello mentire? Quod bellum? Nam et Clinton Libidinosus et Frutex Imperiosus et Obama Nobelianus omnes strenue nitebantur vitare quominus nomine "belli" uterentur, cum mallent potius "conflictionem armatam" vel "actionem κινητικὴν" (ἢ κυνικήν?) gerere, ne copia bellandi sibi iure demeretur. Quis igitur potest istos sophistas accusare mentiendi de bello, quod bellum non licet ita vocari?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *