E Quintiliani, qui fertur, declamationibus minoribus:
Thema
Filii familiae duo adulescentes fratres dissidebant. Iuncta erant eorum cubicula. Quodam tempore audito tumultu in interiore parte domus venit pater in eum locum in quo clamor erat. Invenit alterum ex filiis occisum. Cubicularium eius torsit et occidit in tormentis. Quid compererit incertum est. Interrogavit illum filius quid comperisset. Non indicantem accusavit dementiae.
Patris declamatio
Non respondeo filio nimium curioso. Quid est enim utique cur indicare necesse sit?
Non respondeo quoniam sic instat.
Nihil respondeo quoniam nihil certi scio. Non respondeo quoniam non credo aliquid dicenti.
Non respondeo quoniam adhuc quaero. Non respondeo quoniam hoc inquisitioni meae non expedit.
Non respondeo quoniam illum non ut interrogarem torsi.
An vero parum iustas saeviendi causas habebam adversus cubicularium? Dominum suum non defenderat, non servaverat, nesciebat quis dominum suum occidisset.
Quid enim a Romano patre potuit aptius dici? Quid magis credibile?