Adfui hodie in studiorum universitatis vicinitate, ut amicum rerum gestarum studiosum adiuvarem Iohannem Hus praeceptorem Bohemum legere: nam amici commentatio magistralis ad religiosas orationes medio aevo habitas spectabit. Pransi sumus in taberna Iaponica, quam universitati proximam esse nesciveram: nec nunc numerare possum quot tabernae Iaponicae, quasi in caelo stellae, nostro in oppidulo palustri reperiantur (omnes enim discipuli cibos Iaponicos amamus!). Sed de cibis alias balbutiendum: nam res multo magis insolita est haec secuta. Nescioquo animae impetu post prandium ad bibliothecam me contuli ubi potionem Arabicam Italorum more expressam compararem (sane solito et ficticio nomine “Bob”) et dulcis panis frustulum in secundarum loco mensarum (quem ob neglegentiam nequitiamque ministrorum numquam nactus sum!); postea coepi insolita via deambulare, ubi femina me praeteriens subito et ex inopinato dixit “Salve.”

Latine.

Potius quam Anglice.

Deinde colloqui coepit Latine, quo nihil hac aestate suavius mihi contigit.

Mirum in modum hac aestate aderant, ut serius apparet, duo tresve qui Latine loquerentur: utinam hoc antea didicissem! Pro dolor omnes moxmox abituri nunc strenue conantur omnia studia aestiva ad finem in diem Veneris adducere: nescio igitur an tempore suppeditent ut cenam Latinam ordinare velint, sed spero id factum iri.

Postscriptum

Primam (et bonam!) cenam Latinam huius oppiduli palustris celebravimus hodie.  Utinam possem aliis suadere discipulis, qui hieme adsunt et aestate absunt, ut Latine loquantur…

2 Comments

  1. Non hercle dubito quin is qui et suasorias et declamationes tot legerit, disertissimus facile suadeat ut discipuli sapiant audeant loquantur.

  2. Qui controversias suasoriasque legit, is discit causas spe desperatas sic orare quo probabiliores videantur: videlicet ut Cicero suis scriptis igni committendis Antonio placeat, ut Alexander fortissimus imperator nolit transfretari ad novum orbem terrarum debellandum, ut cum tricentis Leonidas fugiat ne dedecus fiat reipublicae si Xerses nil prius in Graecia vicerit quam Laconas. Sed illud "sermonem, quem docturi estis, discatis ut eodem uti possis," patet esse propositum prima fronte eligendum nec nisi per tortas sententiarum ambages coloresque praeter insaniam effictos negandum: cui vix opus est suadendi rationibus, cum oculis ipsis rem videre debeat sufficere ut eius honestas utilitasque probentur. Immo metuo ne, qui propter superbiam noluerint manifestam veritatem confiteri, argumentis expositis nil nisi offensionem suscipiant.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *