De conclavi scholastico, quod sortitus sum

Didici quo in conclavi sim a mense Augusto docturus: nam, propter numerum discipulorum, scholae per totam studiorum universitatem hic illic sparguntur.  Ego igitur docebo in aedificio cuius scriptoria rectores collegii agri culturae ut sua sibi vindicaverunt: qua de causa ad parietem oeci scholastici affixa est tabula elementorum periodica, ne rustici tardiores obliviscantur quae chemica elementa sint cum aliis commiscenda et quae coniunctiones corpusculorum sint pro virili parte vitandae.  Conclave “meum” scholasticum hodie visi ut certior fierem de instrumentis quae adessent, quales mensae ibi insint et quantum spatium vacuum, num possem ordinatro meo uti ad imagines discipulis monstrandas, et ita porro.  Omnia instrumenta suis muneribus funguntur, nihil fractum videtur, oecus scholasticus ipe sufficiet, sed nescio ob quae peccata (ex innumerabilia mea) conclave nactus sim tam infestivum atque insipidum necnon in aedificii visceribus Eisenhower praesidente structi absconditum, quod totiens novatum et renovatum est ut nihil pristini aspectus et coloris hodie restet sed omnia quasi e quinquagenta quinque pannis sarta atque iterum resarta videantur.

IMG 1791

Fenestrae adsunt, sed non quibus discipuli possint frui, cum ita dispositae sunt sellae ut semper a diei lucis aversi sedeant discipuli.

IMG 1802

Scalae tamen et nonnulli andrones videntur pristina ornamenta ex anno 1956º adhuc retinere: genus enim architecturae dicitur esse “modernum,” id est quadam ex parte “industriale” (ut vocatur), materia vili, lineis rectis, quod facile possit lavari, quod ornamentis supervacuis careat, quod nihil abscondat nec multum oculis offerat. Hoc non necesse est turpe sit: immo potest nonnihil pulchritudinis habere (non enim omnino respuo illum “Corbusier”), sed facilius est turpem rem “moderno” modo aedificare (ut nimis saepe fecit Ludovicus Mies van der Rohe). Hoc aedificium sine dubio inter faciliora numerabatur.

IMG 1806

Aedificia ipsa videntur e quadam “republica Bananarum,” ubi propter magistratus corruptos nihil e medio saeculo vicesimo est mutatum novatumque, vel certe e terra “tertii orbis” translatum: etiam machinae aeri temperandi ad fenestras affixae nonnullis in locis conspici possunt, quia non omnia conclavia ex aequo temperantur instrumentis toti aedificio communibus. Talis machina potest in dextra et superiori parte imaginis infra appositae conspici. Facile igitur mente effingi concipique potest tyrannus quidam, cui superbus titulus “Generalissimi” vel “Vestrae Celsitudinis” vel “Ministri Factionis et Fratris in Novis Rebus Movendis,” militari vestitu et coccineo pileo Vasconico indutus hos inter parietes sedere, sudare, fumum crassi voluminis tabacini sugere, semet ipsum tacite rogare cur etiam Generalissimo Popularis et Democraticae Reipublicae Bananarum in suo populari et democratico sterquilinio non contingat ut frigores pariter et ex aequo per totum aedificium machinae communis ope includantur, sed necesse sit turpe atque ineptum instrumentum ad quasdam, et praesertim suas, fenestras alligari.

IMG 1815

Sed, quamquam summis opibus et vehementer nititur Factio Theae, Nusquamia nondum facta est respublica Bananarum: immo fere nusquam inveniuntur palae, sed citri et similes arbores etiam inter studiorum universitatis aedificia reperiuntur. Quodam die haec mala Sinensia bene sapient.

IMG 1818

At multo festiviora sunt conclavia in quibus res gestae docentur: omnia enim—et omnes supellectiles et omnia aedificii ornamenta necnon tabulatum ipsum—sunt lignea; conclavia ipsa sunt altiora et pluribus fenestris instructa; adsunt alba in quibus atramento scribitur potius quam istae tabulae scriptoriae nigrae quae cretulam poscunt.

IMG 1082

Sic enim debent conclavia scholastica videri, necnon aedificia tota: multo enim facilius crederes imaginam infra positam esse in studiorum universitate descriptam quam alteram supra positam, in qua scalae “modernae” et quasi e quadam fabrica officinave sumptae sunt depictae.

IMG 1888

At nulla causa mihi est querellarum, quamvis arrideat de minutiis fastidiosus conqueri: nam mihi discipulisque sufficiet id conclave quod sortitus sum… dummodo liceat mihi coccineum pilleum Vasconicum gerere et nomen «τοῦ στρατηγοτάτου» mihi vindicare.

2 Comments

  1. Mensis Augustus cras incipiet. Iterum discipulus (et adulescens!) fieri velim ut apud tam excultum, tam elegantem, tam argutum, doctorem institui possim. Quaeque bona tibi, a discipulo in magistrum mutato, vehementer exopto: bene incipias, meliusque pergas, quam optime novum pensum perficias!

  2. Gratias maximas tibi ago quod bonam mihi exoptasti fortunam: quae erit mihi maximopere necessaria, cum, post crocodilos alatasque serpentes unoquoque die evasas ut ad palustrem scholam integer adveniam, oporteat me diligentem curam adhibere ne cuiusdam discipuli malo dolo captus pro unius guttulae cannei pretio piratis tradar, ne anthropophagorum venenatis sagittis percutiar, ne murini tryanni iussu in Magici Regni carcerem trudar. Haec enim est Florida, ubi non nisi felices diu docere possunt 🙂

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *