Imagines deambulationis

Placuit mihi per hortos silvasque deambulare, copiam flosculorum mirari, crocodilos currenti vitare.

Nescio qualis sit hic flos, sed fere omnia in Nusquamia sunt vel venenosa vel nocifera vel,
ut Plinius dixerit, carnivora, itaque suspicor hunc non esse nudis digitis tangendum.

Ad sinistrum dolorosa urtica, de quo Petronius loquitur in Satiricon capite 138o.
Ad dextrum flos ignotus, itaque ut mortifer suspectus habendus.

Belamcanda chinensis secundum @ScribamLatinum, sive Iris domestica.

De aurea bestiola minimae magnitudinis et in imagine sinistra depicta nihil scio,
sed mutillam seu “matadora de vacas” Nusquamienses dicunt uno funesto morsu posse bovem occidere.

Harundines Indicae.

Buddha et zingiber zerumbet seu avapuhi cuahivi, genus zingiberi quod formam praebet pineae.

3 Comments

  1. Splendidi colores, splendidi flores, splendidae imagines etiam moventes, et splendidum haikuum. Desunt crocodyli et, pro dolor, falcones.

  2. … atque etiam passeres ac columbulillas desidero, nisi crocodili cupidi et falcones esurientes et celatae serpentes alatae eos comedissent.

  3. Aut falco aut accipiter (numquam possum discriminis meminisse, sed accipitres qui "buteones lineati" vocantur sunt hac in regione crebri) quadam in arbuscula latens subito in caelum clamans insiluit cum deambulans ne trium quidem pedum spatio abessem. Nullum dubium erat quin aggrederetur nisi columbulillas hendecasyllabicas bene pransus gulam iam explevisset.

    Nullos crocodilos ipse vidi, sed tabula monitoria prope lacum reperta iussit ne deambulatores conarentur crocodilos manu mulcere (quod non videtur nisi morituros moriones bis monendum) atque ut canes catena tenerentur, ne crocodili caninis gustationibus mirificis initiarentur.

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *