De mille hominibus qui ludem pedifollis hac nocte non spectant, quod iis fortasse esset melius.

Cum 90,000 homines in palude aliter fere deserta hac nocte congregantur qui spectaculo fruantur pedifollis seu harpasti Americani, quod inter studiorum universitatem Floridensem et Alabamenses dum scribo certatur, ne mille quidem homines (etiamsi sol luceat) Neoeboraci, maxima in urbe et quasi umbilico mundi pecuniarii, reclamant.  Hi se vocitant “99 centesimas partes,” ut qui non inter ditissimam centesimam partem hominum numerentur, sed eorum numerus vix ad nonagesimam partem attingit eorum qui tantum unum ex omnibus ludis hac nocte celebrandis spectabunt.

Quid reclamant?  Nescient, si rogaveris: quod conati sunt diurnarii permulti, qui frustra sperabant se posse aliquid novi referre.  Sunt qui dictitent se “iniquitati” resistere, alii qui clamitent capitalismum esse per se scelestum, alii qui putent se contra “τὸν ἄνδρα”1 reclamare.

Alii hortantur custodes publicos ut secum reclament contra τὸν ἄνδρα et pro suo ipsorum emeritorum reditu seu pensione, quam dicunt argentariorum avaritia esse iam custodibus publicis ablatam; alii tam contra custodes publicos ut ipsius τοῦ ἀνδρὸς milites voluntarios quam contra argentarios ut artifices humani doloris reclamant; alii tamen contra pensiones ut pecuniam, qua capitalistarum tyrannis, quorum δορύφοροι sint publici et pacis civilis custodes, sustentetur. Alii contra pauperitatem reclamant, alii contra artes Mendelianas quibus fames et egestas ciborum possint vinci: nam adeo “progressivi” sunt hi reclamatores ut maluerint scientiam rerum negare et vitam mediaevalem in omnes imponere. Difficile igitur ex his diversis hominibus, qui nullum videantur argumentum commune profiteri, rogare cur reclament: sed non multum refert, nam perpauci sunt et aperte laborant aegris mentibus. Nonnullis tamen in rebus consentire videntur: nam fere omnes contra societates negotiatorum reclamantes favent telephona gestabilia quae iPhones vocantur et ordinatra a societate negotiatorum Apple facta; et cum necessitatis naturae humanae vocationem audiant, tabernam McDonaldsensem visitant ubi latrinam petunt; ut brevius rem absolvam, commoditates petunt ex iisdem contra quos reclamant. Non mirarer si soleant lateres per fenestram Starbuxiensem iacere antequam potionem Arabicam poscant hi deformatores.

Unus ex his, Robertus Stephanus, qui comprehensus est cum viam et commeatum vehiculorum impediret, clamitabat argentarios domum parentibus abstulisse, iniquitatem contra se et suos esse factum. Dixit suos parentes hypothecam domesticam solvere nequibant, quamquam pater non solum bis gradum magistralem attigisset sed etiam doctoralem, mater autem semel ad magistralem; se porro discipulum esse iuris prudentiae in universitate studiorum satis pretiosa (et Virginiensi). Et mentitus est. Non de parentium honoribus academicis, nec de suis studiis, sed de hypotheca domi: quam parentes semper fideliter solvebant, nec umquam fuit periculum pignoris capiendi. Nihil igitur reclamat: sed clamitat histrio in scaena mundi quasi declamatorias querellas vacuas.


τὸν ἄνδρα] Medio saeculo vicesimo coeperunt nonnulli, et praesertim qui tantum fumum cannabinum hauserant ut ne nomina sua quidam recte in mentes iamdiu deperditas revocare possent, τῷ ἀνδρὶ obsistere aut putare se τῷ ἀνδρὶ obsistere. Quorum nemo scit τὸν ἄνδρα quis sit: nec unus videtur, neque idem genus neque eadem manus quibus priore reclamatione resistebatur; immo ὁ ἀνὴρ videtur semper pro altero ponitur, sicut τῷ διαβόλῳ semper opponebatur cum homines censerent eum existere. Potest etiam fieri ut ὁ ἀνὴρ sit ὁ διάβολος, mutato nomine, nam uterque eodem munere fungitur; potest autem fieri ut nemo sit ὁ ἀνὴρ, qui non exstet nisi in cannibinis somniis hallucinantium et contra totius mundi varias partes repugnantorum.

2 Comments

  1. Non est quod dicere possum quam tu tam splendide non iam posueris. Gratias ob sententias necessarias tuas, tibi concordare magis nequeo!

  2. Sunt multa mala quae digna sunt reclamationis, sunt et cives qui male patiantur—sed illi non adsunt huic turbae illotorum iuvenum pretiosa telephona "iPhone" nuncupata gerentium et se pauperes vocitantium.

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *