Non putabam tam diu esse exspectandum donec Antonius Weiner, senator infamis qui epistolas electronicas et amatorias necnon imagines de se seminudum nudumque descriptas variis feminis misisset et postea de eius incontinentia stultissime mentitus esset, ab honoribus aut se abdicaret aut…
Year: 2011
De mendosa garrulitate
Saepe facile est Americanis suos deprehendere mentientes: quippe qui fusius garriantur quam necesse videatur. Nam Americani plerumque Laconico more τὰν ἀλαθείαν dicunt, Atheniensium tamen τὰ ψευδῆ. Philosophicum exemplum garrulitatis dedit Guiliemus Clinton, qui anno 1998o, interrogatus num aldulterium cum Monica…
Descriptio Floridae e Brevi Historia excerpta
Cum mentionem fecisset Pstamato Lancastriensis de Indorum Americanorum rebus gestis, necnon Irisatus Iocohamensis de Xufu, qui vitae elixir navigando peteret, censui non nimis ineptum videri locum referre e De Gallorum Expeditione in Floridam, eiusque Miserabili Exitu, Brevi Historia excerptum, in…
De una sententiola numerosa sed inani
Iohannes Ludovicus Vives in altero De Ratione Dicendi, sanitatem verborum ab sonus oblectamentis internovit et docuit sapientem orationem non debere sensu carere: Animadvertimus tamen, quippe qui Aulum Gellium praeter sensum communem amemus et Senecam nunc legamus, illud Inter sepulcra monumenta…
De iudicio amoris et amoris beneficiis
Inter Senecae Controversias offendimus hunc colorem a Latrone, qui alias videtur se sapientiorem praebuisse, adhibitum in adulescentem qui, ab archipirata captus, ab eius filia coactus erat iurare se eam uxorem ducturum si dimissus esset, deinde dimissus eam secundum iusiurandum duxerat,…