De Eurovisionis feriis mense Maio celebrandis

Quamvis laboribus academicis absolvendis necnon laudibus quibusdam scribendis obrutus, monitus tamen a Cassandra fidelissima de Eurovisione elegantiae certamine mense Maio in Atropatenorum finibus celebranda, non poteram me retinere quin in huius praeclarissimi philosophorum conventus relatis necnon in praeconiis pelliculisque pelliciendis tempus quoddam hodie terere.  Quaedam sunt semper certa: spectanda sunt Graecorum (puta Haec Nox est Nostra et ΩΠΑ, quamquam malumus negare illepidum illud Specta Meam Saltationem umquam esse cantum), Turcorum (Possumus Eidem Esse et Vive Laute, quae nostra quidem sententia debuit ad ultimum certamen progredi), Atropatenorum (videlicet Semper et Guttae Stillantes et, quod anno peracto palmam tulit, Currens Commotus) carmina, quippe quae gentes plerumque optima carmina proferant.


Eleutheria Eleutheriou: videtur a diversa sollicitudine laborare quam Saces Rubas et Georgius Alcaeus

Sed hoc anno etiam haec certa sunt aliquatenus in dubium vocanda.  Primum Graeci solitam rationem masculinam reliquerunt, nam, quamquam philosopham ad Atropatenos mittendam nondum selegerunt, inter quattuor feminas est certamen nunc gerendum.  Hoc paulo insolitum videtur, et praecipue quod annis praeteritis semper videbantur cantores maxima sollicitudine Freudiana laborare atque anxii ἀνδρίζειν, anno 2010º in scorteis castulis salientes vel anno 2009º in βήματι semet ipsum erigenti tamquam impudico membro discothecario coxas iactantes (praetermittamus cladem anno peracto factam).  Sed huius anni carmen suspicamur verisimile fore potius quam maxime in alteram partem sollicitum, nam τὸ τῆς Ἐλευθερίας Ἀφροδισιακὸν μέλος oritur a femina fuco se illinente. Deinde Turci, qui recentibus annis robustius genus canendi malle videbantur “rock” nuncupatum aliquid mollius hoc anno elegerunt in Redama Me.  Postremo, cum nondum est nuntiatum quod carmen cantura sit Sabina Babaieva Atropatena, id ipsum insolitum videtur, quia solent Atropateni et virum et feminam simul proferre canturos (praeter Safuram anno 2009º, solam quae sola cantabat).


Engelbertus Humperdincus: utrum in pretio an in ludibrio habetur?

Inter alia referenda sunt alia nova nonnulla.  Inter Britannos, gentem insolitam et in facetiis saepe obscuram, Engelbertus Humperdincus, vir annos septuaginta et sex annos natus quem suspicor nihil momenti cecinisse e quodam tempore longe ante me natum, videtur esse cantator electus.  Nescimus an sit ridendum, sed ridemus.  Russi quoque praeter provectiorem aetatem fere in sepulchrum transgressi Buranovscienses Avias, sex rugoas anus, conscripserunt qui contra Humperdinci senilitatem partes tueantur. Sed omnium nuntiorum quam maxime insolitum accipmus e Ruthenia Alba, sed ea de causa non omnino inopinatum. Nam Alexander Lucasenca, eius gentis dictator perpetuus, ob facinora tam immania quam sententias infelices notus (qui nuper Guido Vestervello Germanorum ministro ab externis in Belorussianam tyrannidem invecto respondit κρεῖττον τύραννον ἢ κίναιδον), ipse Eurovisionis fautor et studiosissimus spectator qui anno peracto in culpam vocavit ignotas coniurationes occidentales qui conspiravissent scilicet ne Ruthenia Alba palmam pro ridiculo carmine Amo Belorussiam inscripto ferret, hoc vero anno etiam ante certamen coepit diurnariorum tempus terere. Nam, cum Alena Lanscaia duodecim puncta in tabulis tulisset in Alba Ruthenia, Lucasenca, qui Litesound altero gregi videatur favisse, constituit (et fortasse iuste) coniurationem esse factam in eum gregem, iussit inquisitionem agendam, palmam abripuit puellae et puerorum gregi dedit, se laudens tamquam iustitiae custodem qui non pateretur suffragia fraude tribui falsae competitrici. Quod fortasse laudandum esset, si putaremus Lucasencam etiam quaesiturum esse in suffragia quae ipse furatus est praecipue anno 2006º et anno 2010º. Nos Eurovisionis tempus ingressi Alexandrum Lucasencam semper spectamus cum risu acerbo.


Carmen Amo Belorussiam: quantum mundus in unius anni spatio est mutatus! Quantum restat in mundo mutandum!

1 Comment

  1. Atque ad Neminem Americanorum sapientissimum necnon fidelissimum certamini huic musico Europaeo quod taediosissimum inter omnia Orbis Noui Veterisque certamina esset, nisi sapidis commentariis philosophicis conditum esset redolentibus dulce theobroma ac salsum butyrum, gratiae referendae sunt, quippe qui a laboribus academicis absoluendis (sine dubio maioris momenti) semotus nobis Europaeis scurris et pumilionibus et funambulis insulsis parauit sua in culina nequaquam barbara τόδε ἁλμυρóν ὕδνον.

Leave a Reply to CaS Fidelis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *