De apibus et hominibus, auctores duo

Auctor declamationum Maiorum, quae quondam erant a quibusdam Quintiliano false ascriptae, non primus fuit qui de apibus et pauperibus divitibusque scriberet.  Immo apud Platonem apes reperimur cum divitibus pauperibusque coniunctas: ut hoc in colloquio inter Socratem et Adimantum efficto:

«τόδε δὲ ἄθρει· ἆρα ὅτε πλούσιος ὢν ἀνήλισκεν ὁ τοιοῦτος, μᾶλλόν τι τότ’ ἦν ὄφελος τῇ πόλει εἰς ἃ νυνδὴ ἐλέγομεν;  ἢ ἐδόκει μὲν τῶν ἀρχόντων εἶναι, τῇ δὲ ἀληθείᾳ οὔτε ἄρχων οὔτε ὑπηρέτης ἦν αὐτῆς, ἀλλὰ τῶν ἑτοίμων ἀναλωτής;»

«οὕτως,» ἔφη· «ἐδόκει, ἦν δὲ οὐδὲν ἄλλο ἢ ἀναλωτής.»

«βούλει οὖν,» ἦν δ’ ἐγώ, «φῶμεν αὐτόν, ὡς ἐν κηρίῳ κηφὴν ἐγγίγνεται, σμήνους νόσημα, οὕτω καὶ τὸν τοιοῦτον ἐν οἰκίᾳ κηφῆνα ἐγγίγνεσθαι, νόσημα πόλεως;»

«πάνυ μὲν οὖν,» ἔφη, «ὦ Σώκρατες.»

«οὐκοῦν, ὦ Ἀδείμαντε, τοὺς μὲν πτηνοὺς κηφῆνας πάντας ἀκέντρους ὁ θεὸς πεποίηκεν, τοὺς δὲ πεζοὺς τούτους ἐνίους μὲν αὐτῶν ἀκέντρους, ἐνίους δὲ δεινὰ κέντρα ἔχοντας;  καὶ ἐκ μὲν τῶν ἀκέντρων πτωχοὶ πρὸς τὸ γῆρας τελευτῶσιν, ἐκ δὲ τῶν κεκεντρωμένων πάντες ὅσοι κέκληνται κακοῦργοι;»

«ἀληθέστατα,» ἔφη.

(Platonis Respublica, 552b6–d2)

Primum, est nobis lectoribus virum animadvertendum divitem et luxuriosum esse quasi fucum qui melle vescitur neque alvo sive civitatem emolumenta confert.  Ex his oriuntur mendici et latrones, pestes civitati infesti qui oligarchiam seu regimen paucorum evertere possunt.  Nam talis urbs duplex habetur inter divites et pauperes divisa, et pauperes ipsi in duos greges dividuntur: mendici et latrones.  In paucorum dominatione, ubi nemo praeter regnantes nisi pauper invenitur, omnes de bonis (sive locupletioribus) civibus aut stipem aeris quaerunt aut faciunt praedam.  Periculum nascitur ex iniquitate cum avaritia commixta, nam qui non habet omnibus modis quaerunt, nec diu potest illa civitas stare cuius magistratus et potentiores pecuniae causa et rerum possessione eliguntur.  Luxu enim prodigi divitum filii fiunt pauperes periculosi, qui in civitatem coniurationes excogitant, dum locupletiores pecunia abutuntur tamquam apium centris, quo frugi cives vulnerent usuriae arte, et sic numerus fucorum sive pauperum multiplicatur.

«ἆρ’ οὖν καὶ ὃν νυνδὴ κηφῆνα ὠνομάζομεν, τοῦτον ἐλέγομεν τὸν τῶν τοιούτων ἡδονῶν καὶ ἐπιθυμιῶν γέμοντα καὶ ἀρχόμενον ὑπὸ τῶν μὴ ἀναγκαίων, τὸν δὲ ὑπὸ τῶν ἀναγκαίων φειδωλόν τε καὶ ὀλιγαρχικόν;»

«ἀλλὰ τί μήν;»

«πάλιν τοίνυν,» ἦν δ’ ἐγώ, «λέγωμεν ὡς ἐξ ὀλιγαρχικοῦ δημοκρατικὸς γίγνεται. φαίνεται δέ μοι τά γε πολλὰ ὧδε γίγνεσθαι.»

«πῶς;»

«ὄταν νέος, τεθραμμένος ὡς νυνδὴ ἐλέγομεν, ἀπαιδεύτως τε καὶ φειδωλῶς, γεύσηται κηφήνων μέλιτος, καὶ συγγένηται αἴθωσι θηρσὶ καὶ δεινοῖς, παντοδαπὰς ἡδονὰς καὶ ποικίλας καὶ παντοίως ἐχούσας δυναμένοις σκευάζειν, ἐνταῦθά που οἴου εἶναι ἀρχὴν αὐτῷ μεταβολῆς … ὀλιγαρχικῆς τῆς ἑαυτῷ εἰς δημοκρατικήν.»

«πολλὴ ἀνάγκη,» ἔφη.

(Platonis Respublica 559c8–e3)

Qui mel fucorum sive luxuriae oblectamenta gustant et cum periculosis hominibus versantur, hi fiunt homines democratici qui faveant eae civitatis constitutioni qua potestas ex aequo inter omnes cives tribuatur.

«χρηματιζομένων που πάντων, οἱ κοσμιώτατοι φύσει ὡς τὸ πολὺ πλουσιώτατοι γίγνονται.»

«εἰκός.»

«πλεῖστον δὴ οἶμαι τοῖς κηφῆσι μέλι καὶ εὐπορώτατον ἐντεῦθεν βλίττει.»

«πῶς γὰρ ἄν,” ἔφη, “παρά γε τῶν σμικρὰ ἐχόντων τις βλίσειεν;»

«πλούσιοι δὴ οἶμαι οἱ τοιοῦτοι καλοῦνται κηφήνων βοτάνη.»

«σχεδόν τι,» ἔφη.

(Platonis Respublica, 564e6–e14)

Et in civitate democratica, ubi omnis potestas est penes populum, viri divites fiunt pastus mendicorum latronumque—id est fucorum.  Haec hactenus de pecuniosis, pauperibus, politicis apibus Platonis.

Alter in mentem venit qui de apium urbe scripserit: Bernardus enim de Monte Villa saeculo duodevicesimo “Fabulam” effinxit “Apium: sive de Vitiis Privatis, Publicis Emolumentis,” in quo sub alvi specie Anglia Britannorum intelligitur.  Nam totum apium agmen et civitas est ex omni parte libidinibus, oblectamentis delicatis, pecuniae amore corrupta: sed, cum apes coepissent precatis queri de apertis omnium peccatis, dei subridentes in alvum intulerunt quod inhonestae apium civitati sit maximo damno: scilicet virtutem.  Omnibus apibus subitanea paenitentia et honoris amore superatis, oblectamenta quondam pretiosa ad nihilum aestimantur: itaque locupletiores apes praedia magnasque divitum domos festinant vendere, cum non iam nisi necessaria tecta sibi cupiant, sed emptores nusquam inveniunt: itaque tota emptio venditioque domuum corruit.  Nusquam possunt fabri, nusquam lapicidae opus muneraque invenire quae ad honestum quaestum comparandum faciant, neque ii soli: quod fere omnes alii artifices neminem inveniunt qui merces emant.  Festinant hi omnes novas artes discere, sed frustra, cum iam satis sint honestium artium periti, nec propter necessitatem opificum diminutam potest redundantia novorum accommodari.  Ut multa paucis absolvam, sine avaritia et cupidine tota res nummaria seu oeconomica labitur.  Nec longe postea exciditur alvus ipsa, cum milites non iam possint hostibus resistere: pauci igitur superstites, virtutis et honestae frugalitatis memores, refugium et latebras inveniunt in cava arbore.

Addenda est de Bernardi de Monte Villa fabula Apium haec annotatio: eum libellum, “de Vitiis Privatis et Publicis Emolumentis” inscriptum et in sermonem Gallorum versum, esse anno millesimo septingentesimo quadrigesimo Lutetiae Parisiorum combustum.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *