Museum visitavi nautarum et navium, cuius bibliotheca multos continet libros sexto decimo saeculo et septimo decimo saeculo scriptos de novo orbe terrarum et eius alatis serpentibus. At placuit non solum libros inspicere sed etiam res minus chartaceas:
Admirantus Admirabilis
Navis Praeclara
Liber Utilis
Liber minus Utilius
Alter Gallus Brevis (et parum utilis)
Navis Iaponica
Neminis Navis Nautilus? Immo, haec est H. L. Hunley, navis subaquanea Civitatium Confoederatarum Americanarum (rebellium)
Casus Belli
(Tabula facta de metallo quod quondam pars fuit USS Maine, navis Americanae Havanae pessum datae, ob quam causam “bellulum splendidum” est gestum.)
“Corono veniet delectis”… quod Americani rustici et litterarum imperiti nesciebant coronam esse generis feminini: corona veniet litteratis. Georgius Dewey admirantus erat navi USS Olympia appellata vectus inter “splendidum bellulum,” et Maniliae anno 1898º totius hostium classis unamquamque navem aut depressit aut cepit, uno Americano nauta (propter intolerantiam aestus) desiderato.
globularum, malleolorum, rotarum series quibus navis subaquanea gubernabatur
Est bellum et feminis! Conscribere inter WAVES! (auxiliariae nautae voluntariae, quae eosdem honores et eadem stipendia merebantur atque nautae viri)
Vestes quas gerere solebant SPARs (Semper PARatae, auxiliariae milites litoreae). Quae femina non videatur pulchra his nauticis vestibus induta?
Tajima Maru, navis Iaponica.
Placent mihi Musea Nautarum. Estne forte ille "liber utilis" Iohannis de Sacro Bosco c.n. "Sphaera Mundialis"?
Est. Alterius libri, qui continet Mostri marini & terrestri, che si trouano in ogni luogo nelle parti d' aquilone, titulum non inter annotationes raptim scriptas possum reperiri, sed suspicor auctor totius libri esse Abraham Ortelius, quamquam tabula ipsa his in paginis visa est a Sebastiano Munstero delineata. Notissimum autem Ortelii Theatrum orbis terrarum (opus maius quam ut modo "magnum" iuste vocetur) prope iacebat, cuius imago photographice descripsi, quamquam ex hac imagine difficile est aestimare quam magnus sit ille liber.