Utrum navis subaquanea ad unum hominem apta, aut vestes quibus homo mersus maneat siccus? Hoc “jimsuit” ut vocatur gerebat Sylvia Earle doctrix et doctis praefecta apud NOAA, reipublicae ministerium ad mare oceanum et caelum investiganda.
Hac in minima navicula sex pedum (1.8 metra haeretica) potuit Hugo Vihlen anno 1968º Casablanca profectus trans mare Atlanticum navigare fere usque Miamiam, quamquam cum modo sex milia pasuum a litore Floridensi esset, maris fluxu est a terra appulsus.
Quoddam canoae genus quod Venetiis in Italia (in altero orbe terrarum) invenitur; haec canoa est “gondola” aboriginum semone vocata. Cum Venetias ego viserem abhinc annos permultos, nulla canoa gondola sum, pro dolor, vectus, nec multas vidi in fluminibus.
Alterum genus canoae sed subaquanea, qua Germani vehebantur inter alterum bellum totius mundi.
Aenigma Germanorum. Multi Germani captivi prope hoc museum tenebantur, aut in Castris Patricii Henrici aut, si erant in navibus subaquaneis cum codicibus instrumentisque cryptographicis capti, in Fundo (qui tum tunc cum nunc vocatur et constabat e duobus oppidulis ab exercitu comparatis, Magruder et Bigleri Molendario)—nam hi, quos negabamus esse a nobis captos, non inter alios captivos teneri poterant, ne Germani discerent quid nos didicissemus.
Quod vidisses si intus in rebellium navi CSS Virginia (quondam Reipublicae USS Merrimack) stetisses.
Tormentum bombardicum quod receptum est e ruinis illius navis USS Monitor vocatae, quam navem huius musei exploratores investigatoresque invenerunt et a maris fundo sustulerunt. At quam maxime me taedet de bello civili.
Aquila aurea navis USS Lancaster nuncupatae.
Pharus, cuius lumen posset (si in litore staret) conspici a navibus viginti millibus passuum distantibus.
“Ferdinandus VI Hispaniarum et Indiarum Rex.”