De sollertia Octaviani Principis sive Hachiconis, canis fidelis

Anno 1924º Ueno Hidesaburo, doctus et sapiens professor agriculturae artis apud studiorum universitatem Tociensem, invenit Hachico sive Octavianum Principem, catulum rari generis illius “Acita” vocati atque orti Iaponiae praefectura eiusdem nominis, sed etiam rarioris fidei.

Hachiko 5

Hic enim canis suum dominum docendi causa domo mane egressum adeo desiderabat ut ipse se vespere conferret ad Sibuianam stationem ferriviariam ut Hidesaburonem revenientem salutaret: quod non semel nec aliquando faciebat, sed cotidie et summa amoris constantia et fide, quo affectu nullum discrimen potest inter hominum et animalium sollertiam inscribi, nisi quod fidem puriorem praestant haec, ut quae illorum superbae rationis mendacia non intelligant.  Hanc consuetudinem sequebatur Octavianus usque ad vicesimum primum mensis Maii diem, anno 1925º, quo die Hidesaburo inter praelectiones dandas subitaneo apoplexiae dolore ictus de vita discessit.  Sed etiam illo die Octavianus exspectabat fideliter, et fideliter die insequenti, deinde die illi proximo: nam canis quamvis fidem intelligat, nescit tamen fidei finem, nec finem domini desiderati.

Pergebat igitur Octavianus cotidie tempore statuto et sine ulla horae differentia ad ferriviariam stationem incedere, ubi dominum mortuum neque umquam regressurum praestolaretur, sed prisco more hac in unica re mutato: quod quem opperiebatur, numquam erat vivus vivum salutaturus.

Nonnulli, qui intellegerent quam fortunati et felices ipsi essent, quippe quibus datum esset hoc fidei et amoris et sollertiae exemplum, quo monerentur qualem virtutem deberent filii praestare parentibus ac cives reipublicae, anno 1934º aeneae statuae monumentum posuerunt instar Octaviani sive Hachiconis, cuius celebrationem canis ipse iam decem annos natus, vel ut canes numerare feruntur ad sexagesimum annum, qui prope est τὸν κλιμακτηρικὸν, appropinquans, est sua praesentia dignatus.

Et pergebat Octavianus cotidie tam frustra quam fideliter exspectare per alium annum, qui decimus erat desiderii, usque ad octavum Martii anno 1935º, quo die Hachico ipse suum fidei exemplum perfecit atque est vita honestissima defunctus.

Anno autem bismillesimo nono Richardus Gere, histrio et homo cinematographicus Americanus, curavit pelliculam de Octaviano Principe faciendam, in qua omnes personae potius Americani quam Iapones erant et ipse partem egit Uenonis Hidesaburonis, sub ficticio nomine “Parceri Wilsonis.”  Quam pelliculam Ruscisilvenses constituerunt in aliis regionibus esse dandam, negaverunt tamen ad theatra Americana, nisi ad pauca certamina praemii causa, esse mittendam: nam in deperdita republica ubi fides esset mortua et nomen ipsum ludibrio haberetur, in sollertis animalis fabula et exemplo fidei videbatur nulla credibilitas nec, quod maius erat, spes inesse lucri.

2 Comments

  1. Hactenus nescivi exstare pelliculam, qua Octavianus ille vidi potest vivus!

    Qui canis etenim inter omnia animalia nostra forsitan notissimus est, propter ea, quod statio Shibuiae ferriviaria necnon pantopolia tabernaeque prope sitae maxime frequentatae sunt praesertim a juvenibus Tociensibus.
    http://www.youtube.com/watch?v=faUtNKu3MZM

    Recentioribus annis, in foro, quo statua Octaviani posita est, cum turma Japoniae pedifollica victoriam reportet, turba hortatorum tunicis caeruleis indutorum usque ad mane exclamat atque canit atque saltat gavisa.

    Difficile scitu est, qua de causa noctu strepitent tam barbarice; propter patriae "fidem"? Fortasse non…

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *