Quidni potius “Lingua (sive Vox, Oratio, Facultas) Latīna est gaudiō?”
Nec “saturae” scribet nec “liber” ullus Romanus: nam Latine scripserunt Romani res casu accusativo dictas.
“In tōtā sententiā?” Gellius potius scripsit “quidquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia… id a dialecticis ἀξίωμα appellatum est.” Nemo autem Romanus, quoad sciam, dixit “in tota sententia.” Americani tamen et Britanni eo depravato more saepissime Anglice loquuntur: nam apud eos praepositio quae est “in” nonnumquam potest vim exprimere modi.
“Si hoc caput cum cura legeris…” nam rem absolutam sequuntur laudes.