Breviter de morientibus in mare salientibus

Tomb

Inter alia quae scripsit Plinius de gente Hyperborea quarto in Naturalis Historiae libro, offendi hunc mirandum morem moriendi:

mors non nisi satietate vitae epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare salienti<b>u<s>1; hoc genus sepulturae beatissimum.

Qui aliquatenus submonuit de illa Tomba del Tuffatore, monumento funereale in cuius parietibus depinguntur iuvenes in symposio luxurientes, in tecto autem iuvenis de turri in aquam saliens.  Nescio an liceat suspicari et Hyperboreorum senum voluntariam mortem et hunc salientem iuvenem in sepulchro symposiali depictum ex iisdem fontibus esse orti: nempe e locis communibus in quibus mors voluntaria de altis locis saliendio temptatur efficiaturve (aut deorum providentia quodammodo impediatur) aut mors minus voluntaria sensu saliendi translato significetur (de his apud declamatores fortasse plura alias, si tempus et deorum providentia suppeditaverit).

Paestum Tuffatore


salienti<b>u<s>] alii salientium, et sine dubio alii aliter, sed non satis temporis est in unius hominis vita ut omnes omnium lectiones Plinianas scrutetur.

1 Comment

  1. Sed puto hunc in imagine sepulchrali salientem hominem iuveni corpore esse, neque mortem sequi sed voluptatis causa in undas se proicere. Nonne ita censes, imagine comminus investigata?

Leave a Reply to Iconoclastes Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *