De sale anthropophagiae crimine absoluto

Rudolphus Eugenius, qui pauperem aggressus eius vivi carne vescebatur cum custos publicus totam manuballistae vim in anthropophagum expedivit, nimis diu a nostris animis aberat: sed diurnarii hodie referunt artis alchemicae peritissimos indagationes absolvisse et nuntiasse hoc, quod auditum sine dubio multos dolorosa sollicitudine liberabit: sales balnearios, qui dicuntur, non esse culpandos.

Nam in relatione toxicologica, ut vocatur investigatio omnium alimentorum et venenorum et materierum cuiuslibet generis in cadavere inventorum, relatum est nihil veneni infuisse in Rudolphi corpore nisi cannabis sive marihuana, cuius impetus quamvis nocivus et ab omnibus bonis viris respuendus vituperandusque nihilominus non habetur satis vehemens esse ut homo marihuana venenatus inciperet alterius hominis faciem erodere.  Immo cannabinus fumus haustus saepius cogit homines Neapolitanas placentas pacifice petere vel alios cibos qui facile media nocte (nullo alendi valore sed saepe pretiis multo auctis) emuntur—sed rarissime aut numquam cogit eos tantam vim in alios inferre.

Non igitur liquet quam ob causam—sale nunc culpa absoluto—hic homo deperdiderit omnem humanitatem.  Sed Riccia Crux1, (quondam) anthropophagi amasia, nunc firma sententia censet Rudolphum fuisse arte magica vel daemonica vexatum: “Aliquis” inquit “aliquid illi fecit; aliquis aliquid in eum fecit. Ego scio illum non fuisse Rudolphum.”

Unde consequitur ut anceps periculum Floridensibus omnibus immineat: aut grassatur inter Miamenses nunc potens et maleficus magus illius cultus Haitiensis qui Vuduismus vocatur, aut larvarum morbus coepit serpere atque apocolypsis adest Zombiorum.


Riccia Crux] Eiusdem feminae nomen mense peracto fuit Yovanka sive Iuvenca Bryant. Et fortasse non difficile est intellegere cur anthrophagi amasia voluerit suum nomen mutare, quo longius a crimine remota videatur. Ob amorem litterarum Graecarum, ut apparet, illa solet novum nomen a plerisque “Riccia” scriptum sic exarare: “Rikkia”; quem morem ego non sequar.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *