Integri vitae et sceleribus puro sunt semper praemia: inter quae numeratur hoc, quod licet λειτουργίαν facere sanguinis effundendi non hostium proeliis et bello (quod sceleribus vix satis purum esse saepe dicitur), sed sui pro suis civibus medica manu et acu siphoneque, quibus…
Month: June 2012
Quintilianus de utilitate
Apud Quintilianum, in tertio Institutionis Oratoriae ubi loquebatur de deliberativis orationibus, haec verba legimus: Deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas. Ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri putat. Nec…
De sollertia Octaviani Principis sive Hachiconis, canis fidelis
Anno 1924º Ueno Hidesaburo, doctus et sapiens professor agriculturae artis apud studiorum universitatem Tociensem, invenit Hachico sive Octavianum Principem, catulum rari generis illius “Acita” vocati atque orti Iaponiae praefectura eiusdem nominis, sed etiam rarioris fidei. Hic enim canis suum dominum docendi…
De Sinensium perspicillo solari
Cum acta diurna Sinensium hodie lustraremus, invenimus hoc praeconium prima fronte tritum, sed… Femina sine dubio dives (nam praeconia semper hortantur ut divitias amemus et divites aemulari conemur) de privato aeroplano (quod a custode publico custoditur: nam vis publica semper…
De stagnis et ranis et syllabis numerandis
Μπασῶνος αἱκύ· 古池や蛙飛込む水の音 αἱκὺ Ῥωμαϊκῶς· (5) Stagna vetusta: (7) salit cito ranula, (5) ridet et unda. ἡρωϊκὸς στίχος· Stāgnă vĕtūstă: sălīt cĭtŏ rānŭlă, rīdĕt ĕt ūndă.