Cum vesus iam legerimus nullo in monumento nec trophaeo ab Othryade scripta, nunc advertamur ad verba quae hic illic referuntur post proelium peractum Spartano sanguine esse scriptum. ἄρσενι δ’ Ὀθρυάδαο φόνῳ κεκαλυμμένον ὅπλον καρύσσει· «Θυρέα, Ζεῦ, Λακεδαιμονίων.» —auctore incerto, qui…
Month: June 2012
De quodam vitio, cuius mercatura variis in rebuspublicis gesta consideratur
Et qui mos nocivus et abolendus hac in imagine depingitur? quot fistulae Nicotianae a singulis civibus in anno hauriantur Quamquam iam destiti taetrum fumum tabaci haurire, placet tamen numeros considerare quibus homines gentesque describuntur: itaque apposui imaginem qua indicatur quot fistulae…
De Othryade, “cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine”
Poetae antiqui saepe delectabantur rebus quasi subtiliter mutandis et quasi sic invertendis, ut quae solita et trita fuissent quadam novatione accepta potius miranda viderentur et ingeniosa: et hoc praecipue in litteris quae litteras ipsas tractabant. Sic de Othryadis epigrammate—quod in…
De Britannorum theobromate tyrannico
Novum coepi macellum frequentare in proximo oppidulo, cuius magnitudo, quamvis non veris urbibus comparanda, nihilominus satis est ut in eius macellis cibi praebeantur multo magis “diversi” (ut aiunt) et “ethnici” quam quos soleam prope gurgustiolum meum emere: nam venditant etiam…
De duobus theatris morionum plenis
Numquam videor mihi satis intellegere omnes modos quibus Europaei ab Americanis discrepent, quamquam satis constat uterque orbis terrarum decoquere propter communem et consimiliem moderatorum stultitiam. Sed, ut ad differentiam revertar, Europaei mirum in modum nobis videntur liberrime se gerere, cum…