De crimine adulterii et de ducibus nuper demotis

Apud Americanos saltem summa fides habetur esse ea qua maritus uxori devincitur: sine qua demonstrata nemo candidatus potest ad maiora honorum officia promoveri, neque hoc certa lege sed etiam certiori consuetudine, nam ubi consuetudo tam certe rata ducitur, nulla lex delebili atramento scripta desideratur. Unde consequitur ut maximum scelus habeatur adulterium, quia nihil publicae fidei viro committendum videtur qui non potest hanc unam et fundamentalem et privatam fidem suae carissimae debitam observare. Variis igitur in civitatibus, quamquam per temporis progressum leges saepe mitescebant, usque legibus puniendus est adulter; sed nusquam lex tales in scelestos durior saevit quam apud milites, quibus legum militarium articulum centesimum tricesimum quartum statuit non solum ut adulter ab omnibus honoribus demoveretur sed etiam ut in carcere propter dedecus tam in exercitum quam in rempublicam ipsam illatum teneretur.

David Petraeus et Paula Broadwell
David Petraeus Imperator et Paula Broadwell, quae inter alia vitam eius scribebat

David Petraeus, rerum gestarum doctoratus et quondam imperator quattuor stellis ornatus qui toto exercitui cum in Chaldaea tum in Bactria praefectus erat necnon ante diem hesternum praefuerat speculatoribus militibusque occultis qui vulgo CIA vocitantur, confessus est crimen adulterii. Agentes enim in rebus, qui FBI vocantur, suspectam habuisse dicuntur Paulam Broadwell, quippe quae sibi videretur posse Petraei epistolas electronicas, et voluisse scire quomodo et ob quam causam illa legeret epistolas imperatoris. Deprehensus igitur ipse suum scelus confessus est.

Is anno 2003º, cum praeesset Centesimi Primi legionis militibus deciduis (inter fortissimos numerandis, quippe qui de caelo sericis velis adiuvati tam ex inopinato quam in manifestum periculum descendere soleant), a militibus dicebatur esse homo affabilis, dux assiduus, vir fortis: memoratur enim eum cuidam electo militi longe iuniori et toroso se roganti quotiens posset pronum corpus humo bracchiis fretus sublevare (exercitationis genus apud milites crebrum et apta materies certaminum) respondisse se semel plus posse quam ille iuvenis posset—quod eum tunc coram multis cum illo milite certantem monstravisse esse verum. A militibus dilectus, et coronas meruit et fidem reipublicae, quam postea perdidit.

David Petraeus et Paula Broadwell

Idem testimonium coram Senatu testimonium daturus fuit de clade Cyrenaica, qua undecimo die mensis Septembris et speculatores et Christophorus Stevens legatus occisi sunt a latronibus, quamquam illi rogitabant auxilium militare sibi mittendum ut servarentur. Antea Petraeus dixerat nec se nec alios inter speculatores recusavisse quin auxilium mitteretur, sed inter septem horas nihil subsidii missum est; nonnihil igitur suspicionis omnino incertae adhuc manet in illa re.

Petraeus videtur sua sponte se a muneribus abdicavisse propter dedecus, sed nullo modo potest solus dici qui nuper amotus est: duo saltem alii duces hoc anno in actis diurnis referuntur propter scelera:

  • Geofridus Sinclair dux unius stellae, domum deductus est a Bactria tempore vernali et postea comprehensus nunc accusatur adulterii, sodomiae, pornographiae, usus temeti, dedecoris. Si damnatus erit, agit omnes reliquos suos annos in carcere militari.
  • Carolus Gaouette admirantus unius stellae, qui praefuerat aeroplanigeri classi tertiae (cuius navis principalis est Iohannes C. Stennis), demotus est ab honoribus et domum deportatus dum eius naves ad Persarum periculum navigant—rem inauditam. Causa ob quam admirantus a suis nautis abductus est non liquet, sed dicitur esse “mala ratio ducendi” quod potest quidlibet significare. Nonnulli tamen rumoribus addicti suspicantur eum cum nauta femina esse deprehensum.

Quibus nonnulli addunt et Carterum Ham ducem quattuor stellis decoratum, qui adhuc praeest omni Africanae provinciae neque auxilium misit speculatoribus legatoque in Libya trucidatis; sed militares oratores iam negaverunt eum propter illam cladem esse ab honoribus amotum, sed potius aut in aliud munus vocatum iri aut rudi donatum iri—non constat utrum fiat, et fortasse opus erit eius peritia propter tot alios aut comprehensos aut demotos. Haec tamen ad adulterium militare nihil pertinere videntur, nam nemo in suspicionem adulterii vocavit Ham illum; modo vero discere volunt nonnulli cur ipse nihil auxilii miserit nostris civibus in Libya obsessis.

Sed, ut ad argumentum principale revertamur, nec hoc crimen solum apud milites punitur: nam Christophorus Kubasik, quem multi putaverant mense Ianuario praefectum iri Lockheed Martin societati aeronauticae, nuper tamen ob matrimonii fidem violatam coactus est se muneribus abdicare, et anno bismillesimo decimo Marcus Hurd, qui praeerat Hewlett-Packard societati electronicae, idem fecit et idem passus est.

2 Comments

  1. Quoniam haec omnia scelera modo nunc in lucem trahuntur, non possumus scire utrum satis puniantur adulteri an enervata nostra iustitia sit mollior facta quam ut isti recte puniantur.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *