In popīnæ aulā sedeō repastus sub rubentibus radiīs lucernæ dum theam bibō calidam hauriōque flōris odōrem. Bento est popina Nusquamiensis, quorum quinque exstare puto inter tria oppida divisas; in illis oppidis ubi duae exstant tabernae, popinae colore distinguuntur, ut Bento…
Month: December 2012
Ad sorores benigne excipiendas caseum paravi praemollem, qui “Brie” apud Gallos vocatur, in furno coctum cum variis cibis meridionalibus superadditis. Nam hac in regione rustica et nullo urbano sale praedita in usum pridem venit nigrum mellaceum, quod apud Americanos primum…
De arte vitrea
Museum hodie visitavimus perpavrum et vix urbanum, ubi certamen inter artifices celebrabatur qui vitri conflandi caelandique artem exercent. Videbantur hoc in vase esse figurae militum antiquorum caelatae. Deus accipitrum piscem complectitur. Vidimus et molendinum vitreum, ubi Dominus Vitreus…
De Shinzo Abe ad summum magistratum promoto
Maximi momenti in actis diurnis nuper relatis nobis videtur novum regimen in Iaponia suffragiis creatum, cui praefectus erit Shinzus Abe, qui abhinc annos quinque summo magistratu se abdicavit. Notissimus est ille Shinzus propter rationem fiscalis dinumerationis laxandae, quae et quantitativa…
De Levino “Apollonio” Gandobrugano et praefatione eius historiae Peruvianae
Levinus “Apollonius” Gandobruganus1, Mittelburgensis, qui ab anno 1544o usque in annum 1594um vixit, fertur primus, ante Urbanum Calvetonem, Latine perscripsisse res in Florida terra gestas—immo quaerendum est utrum uterque suam ipsius historiam scripserit, an Calveto totam rem a Levino sumpserit…