De arte vitrea

Museum hodie visitavimus perpavrum et vix urbanum, ubi certamen inter artifices celebrabatur qui vitri conflandi caelandique artem exercent.

Videbantur hoc in vase esse figurae militum antiquorum caelatae.

 

Deus accipitrum piscem complectitur.

 

Vidimus et molendinum vitreum, ubi Dominus Vitreus et Sanctius Pansa gigantum vim frangunt.

 

Haec figura inscribitur “MUSA.”

 

Haec tamen nomen gerit Saltatricis Delapsae

 

Manus

 

Quid esse debeat nescio, sed cordis formam mihi refert.

 

Cor tibi offero e pectore meo!

 

Lucida ars.

 

Facies turpis et turpiter paxillis affixa.

 

Haec fere videtur esse kimono sive stola Iaponica.

 

Liquida videtur materies, sed solida est.

 

Haec vestis non videtur natatrici commoda.

 

 

 

Hi videntur in mora venisse.

 

Mycenensium scriptura generis linearis et litterula “C” notata?

 

 

Utinam mihi nota esset femina quaedam cui placeant calceamenta rubra.

 

Citrum vitreum.

 

 

Haec sine dubio est kimono.

 

Quid sit compertum non habeo, sed secundum iudices, quidquid id est, idem optimum est.

1 Comment

  1. Permiram et urbanissimam exhibitionem uitream! Quid autem repraesentet imago numero 23 descripta, ego quoque compertum non habeo (quamuis aliquid animo fingam), sed placent mihi multum haec atque etiam aliae duae superiores. Imaginare tamen nequeo quas alias res arte factas exhibere possit Museum quod dictum sit 'perpavrum et vix urbanum'. Nam quid aliud est Museum nisi aedes Musarum?

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *