Ad sorores benigne excipiendas caseum paravi praemollem, qui “Brie” apud Gallos vocatur, in furno coctum cum variis cibis meridionalibus superadditis. Nam hac in regione rustica et nullo urbano sale praedita in usum pridem venit nigrum mellaceum, quod apud Americanos primum Melaza vocabatur sive Mélasse, id est quod restat post cannas in saccharum factas; atque in pretio semper sunt nuces caryae sive iuglandes Americanae, quas barbari aborigines pacan vel simili nomine suis linguis vocitabant: hae nuces per Reipublicae partes meridionales inveniuntur sed praecipue in Georgia civitate et septentrionali Florida. Saepe coniunguntur hi cibi, et cum cinnamomo, myristica, garyophyllo, butyro optime sapiunt; quae omnia in caseum Gallicum imposui et in fornace coxi.
Non displicuit sororibus. Non possum ego prae rusticitate mea multum in culina, sed quasdam res hic illic didici.
Quoniam haec est Dominio, non possumus festos dies Christi nativitatis celebrare sine perna salsa et rusticissima, necnon arachidibus hypogaeis sive Erdnüße, quibus non solum Dominici sed et porci, qui pernae fiunt, pascuntur. Haec perna sive caro suilla proxime accedit ad illam quae apud Italos vocatur prosciutto crudo, nisi quod etiam salsior est perna Dominicana (quae etiam Smithfieldensis vocatur, quamquam nos ipsi malumus pernam Eduardi Sudriensis, quae a Campo Fabrum non longe distat).