De Porcellopolitanorum ludo Scacorum

Scaci

Hac in imagine ostenduntur duo rustici cives cuiusdam palustris pagi, “Oppidulum Suillum” vocati, qui corpora exercent ante scacos, sive regium ludum, mox gerendos. Nam hic ludus, qui apud plerosque in tabula in octies octonas cellulas divisa, latrunculis sive ligneis lapideisve imaginibus agitur, in palude tamen, quippe cuius vita sit verior, non in tabula sed in campo, neque imaginibus sed a Porcellopolitanis ipsis voluntariis pugnatur. Quotienscumque de alvei aediculis inter duos “latrunculos” certatur, illi usque ad internecionem digladiari solent, nullo iudice interveniente: nam Porcini haeretici nolunt solitas huius ludi observare regulas, ut quae hominum potius consuetudine fingantur quam a natura ipsa statutantur, sed efficiunt ut ludi eventus pendeat non solum e ducum strategematibus sed etiam binorum militum fortitudine, quo certius omnis desidia et imbecillitas de pago purgetur. Nam, ut vulgo decantatur sententia illa tritissima, “ut unoquoque ludo scacorum peracto una de capite variationum demitur, sic unoquoque die peracto unum de capite peccatorum demitur.”

De historia huius saevitiae ambigitur. Sunt enim qui dicant hoc munus gladiatorium sollemnia aboriginum bella referre, quibus variae barbarorum tribus solitae sint inter se ficticia et rite statuta proelia “floralia” gerere ut iuvenes ordinis militaris honores adipiscerentur et idolorum gula sanguine caesorum expleretur, deinde, Europaeis in novum orbem ingressis, scacos pro proeliis esse suppositos, sed novos advenas quoque in barbarorum ferocitatem esse sic devectos, ut nescias utra gens revera sit victrix, utra victa. Alii tamen asseverant tantam crudelitatem esse Europaeorum propriam et religionis eventum, cum haeresia quaedam in quadam novi orbis palude, longe a cultu civiliore remota, orta sit qua fides immanis probaretur letali ludo, sicut in Apalatiis ecclesiis quibusdam plus minusve Christianis adhuc tractantur serpentes mortiferi et bibitur venenum ut fideles a Deo approbentur secundum sanctum illud dictum “serpentes tollent et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit.” Ego tamen nescio an fides tribuenda sit utrique historiae, sed nihil verius ipse invenire possum.

Prolusoriis exercitationibus absolutis, ludi veri—nimis veri—scacorum certabuntur cum proximis biduis feriatis, id est Sabbato et die Dominico, tum insequentibus. Licet cuilibet eos spectare, qui scit Oppidulum Suillum invenire.

2 Comments

  1. Hic ludus, quem quoque apud alios inueni dictum 'schacorum', non tantum 'latrunculis siue ligneis lapideisue imaginibus agitur', sed etiam 'uitreis', ut testis est Ouidius:

    "Siue latrocinii sub imagine calculus ibit;
    Fac pereat uitreo miles ab hoste."

    Potius quam duris quasi lignis uel lapidibus mihi arridet cogitare de hostibus inter se proeliantibus fragilioribus uitreo. Allegoriam pulchram.

  2. An fortasse hae partes et factiosi hostes iam vitreis imaginibus sunt fragiliores: nam quid facilius frangitur quam homo? Quippe qui constet e carne infirma, spiritu informabili, lacrimis infinitis.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *