Propter quasdam litterarum indagationes, quas ob causas nimis longe petendas ut facile nunc explicem pro quadam discipula artis pingendi susceperam, cum in papaverum corniculatorum descriptiones tam Graece quam Latine scriptas incumberem, etiam in fabulam, apud Britannica illa Regiae Societatis Acta Philosophica anno 1753º a Iacobo Newton Anglice relatam, incidi adeo non illepidam ut videatur idonea quam in Latinum sermonem versam hic apponam:
Hic Carolus Worth scriblitam curavit ex illius papaveris radicibus parandam, quas putaverat radices esse Eryngii maritimi (unde medici cuiusdam apud eum modo versati iussu scriblitas factitaverant, quibus admodum delectabantur). Qua papaverea scriblita (quam adhuc calidam et quasi ferventem devoravit) pastus, statim tali delirio correptus est ut crederet fere omnia quae videret esse aurea. Matellam (ex argilla fictam) poposcit, in quam vesicam exoneravit, deinde vero eam in testas confregit, quas adstantes iussit servare, quia aureae essent sicut (ut dixit) omnia stannea utensilia domestica (quae tunc digito indicabat). Ministri ministraeque, quippe qui de eadem scriblita participavissent, se prorsus denudaverunt et nudis corporibus inter se compressis diu saltabant. In dominam obsonatum antea egressam, tunc reversam et rogantem quid fieret, ancilla clunes vertit, pepedit, dixit “Hoc tibi aurum.” Puer in cunis, qui et scriblitam gustaverat, multum medicatus rictum identidem torquebat. Hoc in modo per quosdam dies omnes pergebat antequam sanati sunt. Quae omnia mihi patefecerunt confirmaveruntque tam dominus quam domina illarum aedium, quo tunc nos contulimus refocillationis causa (nam caupona erat).
Hic quaeri licet, an e luteo florum colore per mentes (tunc radicibus comestis captas) vaganti fortasse nata est ea opinio, qua pleraeque res luteo colore esse ex auro factae viderentur.
Addam ipse papaver corniculatum sive glaucium luteum a medicis Europaeis contra tussem iamdudum adhiberi sed nuper a nonnullis iuvenibus ad delirum sibi movendum. Sed nescio an Iacobo Newton assentiam, qui dixerit florum colorem esse causam ob quam delirantes res luteas pro auro haberent: nam satis constat amor auri esse per semet ipsum delirium notissimum, cuius causa et origo nullo in colore sit petenda sed in corde humano eiusque insatiabili cupiditate.