Europaeis lectoribus, quippe quorum principes moderatoresque civitatum his diebus saepius dissimulandi quam simulandi artem exercere videantur, fortasse mira videtur novissima rixa inter Obama Nobelianus et eius obtrectatores orta. Nam abhinc quodam dies Obama, in colloquio apud Novam Rempublicam divulgato, asseveraverat se sclopetis saepe delectari eo modo qui “skeet” Anglice vocatur, quo fictiles disci et volantes singulis ictibus diffringuntur. Cui nemo utriusque factionis crediderat, cum nemo diurnariorum, quorum taedioso muneri est unamquamque praesidis vitae particulam examinare, umquam ullum indicium audiverat quo quis crederet Obamam sclopetorum usu oblectari. Neque etiam Iacobus Carnius, orator qui pro Obama diurnariis de qualibet re interrogantibus respondere solet, potuit de hac re respondere, cum nesciret an verum esset summum magistratum saepe ludere sclopetis, ac negavit se ipsum umquam vidisse imagines de tali re depictas. Deinde senatrix dextrae factionis statim provocaverat Obamam ad certamen, in quo praedicabat se ipsam victricem iudicatum iri. Die altero igitur Februariis mensis, ad diffidentes refutandos, Domus Alba sive praesidis exercitus grapheocratarum in lucem edidit imaginem qua probaretur Obamam (semel quidem—quarto die mensis Augusti) sclopeto esse usum.
Ut saepe, ille videtur velle magis ad eas normas conformare quibus totius populi voluntas latius definitur cum sollicitetur se nimis videri in alteras partes proclivem: nam nuper conati sunt nonnulli sinistrae factionis efficere ut legibus reprimeretur ea libertas arma emendi possidendique quae primis et maximis legibus populo reservata est: nam fundamentali lege post formam civitatis primum institutam secunda (prima enim ad libertatem dicendi fideique spectat) prohibetur “ne populi ius arma possidendi gerendique violetur.” Propositum enim et voluntas legis latorum videtur fuisse ut unicuique civi liceret armato esse, militiaeque civili se adiungere ad patriam hostibus oppugnatam defendendam vel etiam tyrannidem, si exorta esset, debellandam: nam maxime verebatur patres patriae ne exstaret exercitus perpetuus regimini fidelis, qui fieret instrumentum ad bella externa gerenda. Oceanum enim videri munimentum contra plerosque Europaeos, contra Europaeos audaciores militiam civium ultimam spem libertatis servandae, sed exercitum, si exstaret, verisimile missum iri in Europaeorum sempiterna (quae duodevicesimo saeculo videbantur) bella, quibus Americani ad reipublicae damnum implicarentur. Quae omnia revera facta sunt ut patrum timor praedixerat, quamquam hodie non in Europaeos sed in Mahometanos mittuntur milites; Helvetii vero, qui fere idem consilium arma populo tribuendi ceperant nec magnum exercitum sibi comparaverant, pacis fructum capiebant et adhuc capiunt.
Hoc fundamentale ius arma ferendi, cum senatores nuper rogarentur de novis legibus contra sclopeta ferendis, nonnullis videtur violatum iri, unde factum est ut essent (immo numquam desunt) qui dicerent Obamam tyrannidem affectare. Nam ut Graeci de δορυφόροις sollicitabantur ut indiciis tyrannidis, sic et in patria memoria et anima inscribitur primum quasi gradum tyrannidis instituendae esse abrogare ius arma ferendi, ne cives possint regimini insurgere. Utrum talis sententia quadam veritate fulciatur an ficta sit hallucinatio nil refert: nam adeo late divulgatur et tanta fide fruitur ut e plerorumque civium animis excuti non possit, nec possit ullum regimen consilium inire arma civibus demenda sine bello civili.
Ea de causa, quotienscumque politicus quidam cogitat arma reprimenda, is cogitur conari ostendere (aut simulare saltem) se sclopetis privatim favere. Factio sinistra sive Democratica saepius his diebus impellitur ad id genus favoris praebendum: unde factum est anno bis millesimo octavo ut Iosephus Biden, Obamae amicus et vicepraeses, tunc contionatus sit Obamam non posse sua sclopeta surripere, ne vulgus crederet quidquam legis in sclopeta latum iri; hoc porro anno dixit cives debere sclopeta multis minutis globulis referta adhibere si quid periculi, ut inter terrae motus, oriretur. Nullam imaginem ipse vidi, quoad recordare possum, de Iosepho Biden descripta cum sclopeto, sed fortasse talis quoque Obamae imaginem mox insequetur.