De veris Utopiis Mexicanis

Quamquam multi sunt qui libros legant Thomae Morae (et praecipue alteram librum) quibus nomen “Utopia” tribuitur, pauci fortasse sciunt ea regiminis consilia rationesque vivendi, quae in secundo continentur et quibus Utopiensium civitas gubernari ferebatur, etiam in Mexicanos esse impositas: nam sexto decimo saeculo Vasco de Cariocieca duo oppida “hospitalia” condidit, tam Sanctae Fidei (nunc Civitas Mexicana sive Mexicopolis) quam in Pátzcuaro (cuius nomen Latinum est mihi ignotum) apud Tarascanos, quorum utriusque exemplar erat apud Moram inventum. His in oppidis cives senas horas singulis diebus laborabant, ut apud Moram, et laborum fructus ex aequo ad bonum commune inter se partiebantur. Usque hodie feruntur cives Patzcuarenses omnes alios Mexicanos antecellere variis artibus, quae per quattuor saecula ibi exercebantur et docebantur.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *