Legens Fancisci Sanctii Minervam has mirabiles sententias inveni de casibus nominum dictas:

Drucke kg 253 1s 00001 00532 pdf page 33 of 534

In omni porro nomine natura sex partes constituit.

Drucke kg 253 1s 00001 00532 pdf page 34 of 534 3

Sed quoniam haec casuum partitio naturalis est, in omni item idiomate tot casus reperiri fuerit necesse.

Unde consequitur ut etiam lingua Anglica sex casibus (nec septem!) sit praedita, sicut sermo Graecus atque oratio Hispana. Nam casuum partitio naturalis est, nec arte humana ingenioque philologico excogitata. Non consuetudine fiunt leges grammaticorum, sed natura ipsa, et quod Latini sex dixere se casus habere, Graecos modo quinque, ideo evenit quia Romani honestiores naturam intellexerunt, cum Graeci tunc (sicut hodierni nunc, qui sex casibus se uti negarent) fallerentur.

Cui si quis crediderit, ei habeo pharmaca “naturalia” quae vendam ad crassum ventrem diminuendum et mentulam augendam. Porro, qualemcumque vitam ille agit, eam improbam ut contra leges naturales: quae tam firmae et certae et humano iudicio liberae sunt quam “naturalis” numerus casuum. Nam fieri non potest ut ulla res, quae “naturalis” a quolibet vocetur, magis de consuetudine pendeat quam natura. Et cuilibet sermoni semper fuerunt ac semper erunt sex casus.

1 Comment

  1. "O lepidum caput!… Facesse hinc cum tuis paradoxis et sophismatis" – quidam olim iam dixit de auctore Mineruae: "Det manus igitur Sanctius et desinat nobis esse molestus".

Leave a Reply to CaS Fidelis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *