Operae pretium videtur indicem componere commentariorum periodicorum a quibus scholasticae sive academicae symbolae Latine conscriptae (et more Theodisco plurimis fußnoten instructae) accipiuntur. Itaque de quibus aliquid audivi, nomina infra apponam. Quaeso, lector lectrixve, ut mihi certiorem facias de aliis commentariis…
Month: September 2013
Nuper mirum in modum librum adeptus sum ab Anna Elissa Radke conscriptum, cui titulus Finis Amorum. Mirum dico me talem librum emere potuisse, quippe quem apud nos nusquam venum detur: quem autem ego peregre profectus obiter inveni, cum alios libros…
De fonte insaniae
Apud Leonem Allatium haec de fonte Veniae, sive insaniae, legimus: Sic etiam Chii, in moenibus aedium Mazangorum, adhaeret puteus, ita tamen ut, totus in via insinuatus, eam interrumpat, ne recta excurrat, paulo post D. Eustratii templum, à dextra, dum in…
De veneno et pestilentia
Qui nunc de declamationibus adeo saepe legimus ut de cogitationibus somniisque delirantibus excuti non possint piratae illi cum catenis in litore stantes et magi et tyrannicidarum praemia, saepe etiam volumus indicia harum orationum lusoriarum reperiri. Itaque cum Catullus in quadrigesimo…