De veneno et pestilentia

Qui nunc de declamationibus adeo saepe legimus ut de cogitationibus somniisque delirantibus excuti non possint piratae illi cum catenis in litore stantes et magi et tyrannicidarum praemia, saepe etiam volumus indicia harum orationum lusoriarum reperiri. Itaque cum Catullus in quadrigesimo quarto carmine haec verba de Sestii oratione protulerit:

nam, Sestianus dum volo esse conviva,
orationem in Antium petitorem
plenam veneni et pestilentiae legi.

difficile nobis est vitare quominus cogitemus de veneficis per declamationes ubique latentibus necnon de responsis in pestilentia1 datis. De illis nemo est qui nesciat; sed de his, ut quae rarius fiunt et tantum apud Calpurnium Flaccum et inter Declamationes illas Minores qui Quintiliano quondam tributae erant, miror nos non saepius audire. Nam qui de rhetoricis exercitiis queruntur, ut Petronius (Satyrica 1.3), Quintilianus (Institutio Oratoria 2.10.5), Tacitus (Dialogus de Oratoribus 35), omnes mentionem faciunt de responsis in pestilentia datis. Immo maxime mirandum videtur Senecam numquam mentionem fecisse de pestilentiis et responsis, neque inter eius opera servari controversias de responsis.

At, ut ad Catullum revertamur, alii volunt venenum et pestilentiam esse “omnia, quae lectores tanquam venenum et pestilentiam exhorrescunt, vel quae lectorum animos taedio opplent gravissimo.” Velim autem scire an possit fieri ut Sestii nefaria scripta frigeant non propter bilem, sed quia more scholastico composita sint.


in pestilentia] In editionibus Petronii hodiernis saepius et in quibusdam codicibus veteribus “in pestilentiam” legitur, sed Scaliger recte, mea quidem sententia, maluit “in pestilentia” legere. Nam Quintilianus nobis bis (3.6.26 et 5.10.42) indicat “in pestilentia” fuisse locutionem qua rhetores utantur cum περὶ καιροῦ doceant.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *