Stultissimum quod hodie legimus: Lo curioso es que en muchos sectores de Estados Unidos hay más preocupación por la posibilidad de que esto supusiese que se vulnerase la privacidad de uno de sus ciudadanos que por el hecho de que…
Year: 2013
Cum vis gravitatis in meum iPodem contra aequitatem et omne fas ab iniusto mundo illata esset, fractum erat quadrum vitreum quo imagines ostenduntur. Quod displicuit. De quadro igitur reficiendo apud tabernas nonnullas quaerebam, et didici tabernarios solere centum poscere dollaros….
De sententia a Seneca belle dicta
Apud declamatores saepe legimus legem notissimam et humanissimam, Liberi parentes alant aut vinciantur. Quid enim magis debetur pietati quam ut filius, quem parens infantem nutriverit, senilem patrem et anilem matrem ipse alat? Cuius legis ut exemplum afferam, infra thema apponam…
De Securitate Muris
Nuper a diurnariis relatum legimus pyrobolum esse in Muris terra Californiana displosum, iuvenem quendam Muris subditum, proditorem exsecrandum, ab inquisitoribus comprehsum esse qui glaciem carbonii dioxidi in aqua calida immersam et in lagoena inclusam condidisset in receptaculo quisquiliarum ut terrorem…
De tristi nuntio nuper accepto
Iuxta matrem, in civitate longe a paludibus remota, habitat familia insolita et temeto nimis dedita. Patricia enim illius familiae mater (divortio a patre seiuncta) ibi versatur, femina morosa et vinolenta, quae recentioribus annis tantam vim temeti coepit haurire ut propter…