In culīnā citrea māla cultrō dissecās rīdentia—quæ videntur— indecentī Sardonicō hiātū: ōmen id absit! Et cavē virgō decoris perīta nē gerās fulmenta nimis profunda dum canās lætē locuplētiōrum gaudia ficta. Sī tamen sīs ostiolī periclī immemor, nōlī nimis intuērī dulciter…
Month: April 2014
De nomine fortasse non corrigendo
Saepe in calce libri invenitur index corrigendorum: nec saepe solemus tales indices diligenter inspicere, rarissime autem nosmet rogamus an indici ipsi credamus. Sed hac nocte aliquid offendimus inter “Errata graviora,” quam typographus vult (dixit saltem se velle) ut “sic corrigantur,”…
Nonnumquam dubito an velim pergere litteras Latinas Graecasque colere: nam quae mihi studium movent, eadem fere omnibus aliis taedio sunt, nec volo ipse in studia incumbere quae videntur suscipienda non propter semet ipsos, sed ut lectores auditoresve oblectentur lasciviis argumentis…
De illo “Ne plus ultra”
Cum Iconoclastes mentionem fecisset illius “Ne plus ultra” sive “Nec plus ultra” (quod nonnulli negant antiquum esse sed ab Italis—Più oltre non si metta—Gallisque—Plus oultre—recentioribus esse inventum), in mentem venerunt verba Petri Savorgnani, quae in praefatione reperiuntur ad Ferdinandi Cortesii…
De magistratu et doctoribus, sententia Sebastiani Castelli
Cum de piratis Hugonotis et Hispanis militibus nuper multum, multum igitur de crudelibus caedibus urbibusque incensis, legeremus, placuit haec argumenta offendere Sebastiani Castelli, qui quamvis doctrinam Calvini plus minusve sequeretur, ab aliis Protestantibus et praecipue a Calvino ipso nonnullis in…